Nervus spinalis
In vertebratis nervus spinalis [1] (FCAT: A08.800.800.720) est systematis nervosi peripherici nervus, cuius corpori humano pariter triginta et unus sunt[2], octo enim (C1-C8) cervicales, duodecim (Th1-Th12) thoracales, lumbales quinque (L1-L5), sacrales quinque (S1-S5), unus coccygeales (Cc1).
Quisque nervus ex duobus ramis vel radicibus, ventrali enim et dorsali, ex medulla spinali oritur. Radice ventrali nervi efferentes - de medulla exorti - fluunt, radice autem dorsali nervi afferentes in medullam. Perykarya nervorum afferentium in ganglione sensorium radicem dorsalem leviter in decursus medio tumefaciunt. Ramificatione inter quattuor typos fibrorum nervorum systema nervosum centrale cum (periphericis) systemate nervoso somatico et systema nervoso autonomico communicat.
Natura nervi spinalisRecensere
Radix dorsalis (nervi afferentes)Recensere
Nervi sensorium de organismi peripheria per radicem dorsalem in medullam spinalem, per haec in systema nervosum centrale, influunt. Paulo ante eorum introitum in medullam spinalem tumescentia parva, ganglione sensorium nervi spinalis, invenitur. Ibi perikarya nervorum et sensoriorum et visceralium dictorum locata sunt, quae informatio situum et externorum et internorum corporis systemati nervosum centrali transmittunt. Informatio est, per exemplum, de temperatura (calore, frigiditate), dolore (damnorum externi et interni causa), longitudine musculorum et ceteris[3].
NotaeRecensere
- ↑ Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
- ↑ Referentia nervorum spinalium.
- ↑ Haberberger R. V., Barry C., Dominguez N., Matusica D. (Iun 2019). "Human Dorsal Root Ganglia". Frontiers in cellular neuroscience 13: 271