Nervus facialis
Nervus facialis[1] (TA: A14.2.01.099) est nervorum cranialium septimus (nervus VII).
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Nervus facialis | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A14.2.01.099 | |
Anatomia | ||
Cursus nervi facialis. |
Nervo faciali duo partes sunt: pars, maior, motoricus, et visceralis, minor. Pars motoricus musculos faciei innervat, ac pars visceralis caliculos gustatorios et glandulas capitis.[2]
In neurologia discrimen inter paresem facialem periphericam et centralem magnum momentum habet.
Cursus nervi facialis
recensereAfferentes intracerebrales
recensereNucleus nervi facialis nervos tractus corticonuclearis accipit. Fibrae eorum, quae frontem provident (at non sunt partes nervi facialis ipsius), in parte in latus alterum decussant, itaque cum laesione unilaterali ante nucleos locata paresis frontis non observatur. Nominatur paresis saepe paresis facialis centralis vel rarius rectiusque (quia nervus facialis ipse hic non affectus est) paresis facicei.
Cursus intracerebralis
recensereFibrae nervi nervales in cerebro oriuntur, ibidem in parte laterali tegmenti mesencephali. Genu faciale internum fibrae nervales circa nucleum nervi abducentis currunt[3].
Cursus extracerebralis
recensereExtra cerebrum nervus facialis minore in parte intracranialiter[4], maiore in parte extracranialiter currut. Dividitur nervus hic in segmenta sex:
- Segmentum intracraniale sive cisternale
- Segmentum meatale sive canaliculare - intra meaticum acusticum internum
- Segmentum labyrinthinum - ab poro acustico interno ad ganglion geniculi
- Segmentum tympanicum - ab ganglione geniculi ad eminentiam pyramidalem
- Segmentum mastoideum - ab eminentia pyramidali ad foramen stylomastoideum
- Segmentum extratemporale - ab foramine stylomastoideo ad ramulos parotideos
Fibrae nervi facialis (i.e. ab nucleis nervi facialis) non decussant, quare laesionibus paresis facialis peripherica vel fortasse rectius ac simpliciter paresis facialis perfictur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
- ↑ Schiebler, H. et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen. Ed. 3. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag (Theodisce)
- ↑ Fibrae nervi facialis ibidem forma curvae assumunt.
- ↑ cave: ne confundas "intracerebralis" (simul intra cranium et intra cerebrum) et "intracranialis" (in parte intra cerebrum, in parte extra cerebrum).