Vas sanguineum[1] est ductus, in quo sanguis per corpus humanum fertur. Omnia vasa sanguinea formant apparatum circulatorium. Vasa sanguinea dividuntur in arterias, quae sanguinem e corde auferunt,[2] deinde in venas, quae sanguinem ad cor referunt, tandem in vasa capillaria. Rami arteriarum minimi sunt arteriolae. Similiter minimi rami, qui sanguinem colligunt ex variis partibus et organis, sunt venulae, quae confluentes formant venas. Vasa capillaria sunt minima vasa cum parietibus tenuibus, quae arteriolas et venulas connectunt, alimenta dispensant relictaque cum immunditiis colligunt.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Constructio vasis sanguinei e. g. aortae
1 Adventitia - 2 Media - 3 Intima

Historia

recensere
 
Schema venarum, arteriarum, et capillarium.

Gulielmus Harvey circulationem sanguinis anno 1628 recte in libro "Exercitatio Anatomica de Motu Cordis et Sanguinis in Animalibus" primum descripsit.

Vasa sanguinea secundum fluxum sanguinis dividuntur in:

  1. Aortam
  2. Arterias
  3. Arteriolas
  4. Capillaria
  5. Venulas
  6. Venas
  7. Venam cavam superiorem/inferiorem

Constructio anatomica

recensere

Paries magni vasis sanguinei a tribus coriis constituta est:

  1. Tunica intima, aut simpliciter: Intima
  2. Tunica media, aut simpliciter: Media
  3. Tunica externa aut Adventitia

Vasorum sanguineorum morbi (angiopathiae)

recensere
  Conferatur pagina principalis: Angiopathia.

Insalubres structurae mutationes functionumque atque perturbationum prope vasa angiopathiae sive vasculopathiae nominantur. Inter angiopathias atherosclerosis momentum maius quoad salutem habet. Quidam morbi ut diabetes mellitus, hypertensio arterialis, hyperlipidaemia post multos annos structuram vasorum detrimento afficiunt ac tandem perfusioni tantopere obsunt, ut angustiae (stenoses) in periculosos vitam minantem statūs adducant, inibi ischaemias ut in apoplexia cerebri ischaemica sive infarctu cordis producentes.

  1. Triepel, H. (1927), Die anatomischen Namen. Ihre Ableitung und Aussprache. Anhang: Biographische Notizen, ed. undecima (Monachi: Verlag von J. F. Bergmann).
  2. Schiebler, T. H., et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen, ed. tertia (Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag).

Nexus interni