Rete mirabile[1] est forma vasis sanguinei, quod ex arteria in multos parvos ramos se dividit, qui postea se rursum in novam arteriam coniungunt, exempli gratia in animalibus vertebratis in glomerulis renum. Ibi arteriola glomerularis afferens rete mirabile format, sed postea sanguis e glomerulo, ubi urina e sanguine colata est, per arteriolam glomerularem efferentem abfluit.

Rete mirabile (rm) arteriae carotidis internae (ci) pecoris

Etiam retia mirabilia venosa sunt, exempli gratia in iecore et in glandula pituitaria.

NotaeRecensere

  1. Harris, J. (1723). Lexicon technicum: or, an universal English dictionary of arts and sciences: explaining not only the terms of art, but the arts themselves. Vol. II. (editio 2). Londinii: D. Browne, J. Walthoe, J. Knapton, B. Tooke, S. Tooke, D. Midwinter, B. Cowse, T. Ward, E. Symon, E. Valentine, J. Clark.
  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!