Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Glandula pituitaria[1] aut hypophysis (Graece ὑπόφυσις) [1] est glandula, quae plura hormonta effundit et systema endocrinum corporis dirigit. Haec glandula ad basem calvae in sella Turcica sita est.

Collocatio glandulae pituitariae (vide sagittam) in sectione mediana capitis humani

Anatomia macroscopica recensere

 
Sectio sagittalis glandulae pituitariae cum partibus (de sinistra ad dextram) anteriore, intermedia et posteriore

In sectionibus glandulae pituitariae (vide imaginem) generatim partes tres apparent: pars anterior, lobus anterior sive adenohypophysis, deinde pars intermedia, postremo posterior, quae lobus posterior seu neurohypophysis nominatur atque per infundibulum hypothalamo conexa est.

Providentia vascularis recensere

Providentia per arterias hypophyseales superior (tuber cinereum, adenohypophysis) et inferior (neurohypophysis) fit. Utraque arteria hypophysealis ex ramo arteriae carotis internae, ante circulum arteriosum WILLISII, emanat: Arteria hypophysealis superior ex parte cerebrali, arteria hypophysealis inferior ex parte cavernosa arteriae carotis internae.

Anatomia microscopica recensere

Lobus anterior recensere

  Conferatur pagina principalis Lobus anterior hypophysis.
 
In adenohypophysi sub microscopio cellulae et acidophilae et basophilae et chromophobae inveniuntur. H&E

Cellulae glandulae pituitariae non uniformiter intra lobum anteriorem inveniuntur. Exempla gratia, cellulae ACTH secernentes in parte lobi anteriore et inferiore locatae sunt[2].

Anatomia topographica recensere

Extra structuras cerebrales, imprimis hypothalami, cui hypophysis vicina est, aliae non procul sunt:

Mala morbique recensere

Tumores recensere

Tumores hypophyseales sunt adenomata hypophysealia, prolactinomata, tumores somatostatinum secernentes, tumores adrenocorticotropinum secernentes, tumores hypophyseales inactivi.

Craniopharyngeoma recensere

  Conferatur pagina principalis Craniopharyngeoma.

Craniopharyngeoma est tumor inactivus hypophysis ex cellulis epithelialibus ductus craniopharyngei derivatus.

Apoplexia hypophysealis recensere

Infarctus in hypophyse cum gravissimo capitis dolore occurunt.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  2. Souchier C., Guigard M. P., et al. (Iun 1996). "Quantitative evaluation of the distribution of cell density. Application to human pituitary corticotroph cells". Analytical and quantitative cytology and histology 18 (3): 251-60 

Nexus interni

 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!