Circulus arteriosus
Circulus arteriosus cerebri[1] (aut circulus arteriosus Willisii[2] (TA: 12.2.07.080) appellatus, a medico Anglico Thoma Willisio enim suppletus) est anulus arteriorum circa sellam turcicam basis cranii positus. Circulus arteriosus utroque latere a pluribus arteriis, quae cerebrum rigant, et ante sicut post ex arteria communicante singulari formatus est.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Hae secundum Terminologiam Anatomicam sunt:
1. Ex duabus arteriis carotidibus internis:
- Duae arteriae cerebri anteriores [2] (in animalibus: Arteriae cerebri rostrales);
- cum singulari arteria communicante anteriore latera dextrum et sinistrum nectente
- Duae arteriae cerebri mediae
- Singularis arteria communicans posterior
2. Ex una arteria basilari:
- Duae arteriae cerebri posteriores [2] (in animalibus: Arteriae cerebri caudales);
Arterias cerebri mediam et posteriorem utriusque lateris arteria communicans posterior conectit. Inter ambas arterias cerebri anteriores arteria communicans anterior circulum claudit.
Functio salutis
recensereCirculus arteriosus intra circulationem cerebralem enim circulationem collateralem concedit.
-
Cerebralis angiographia anteriorem/posteriorem proiectionem ostendens cum circulationibus vertebro-basilari atque posteriori velut parte posteriori circuli arteriosi
-
Circulus arteriosus (imago resonantiae magneticae - sequentiae angiograficae)
-
Circulus arteriosus (imago resonantiae magneticae - sequentiae angiograficae)
-
Circulus arteriosus (imago resonantiae magneticae - sequentia angiografica) proiectione anteriori
-
Circulus arteriosus (imago resonantiae magneticae - sequentia angiografica) desuper visus
Significatio pathologica
recensereSiquidem cerebrum providentium quattuor arteriarum qua obstruatur, tamen ceterae tres nutritionis functionem satisfaciant. Sin minus symptomata et signa perturbationem sive morbum indicant ut:
- Aneurysmata cerebralia
- Syndroma arteriae subclaviae subductae
Notae
recensere- ↑ Kopsch, F. (1941). Die Nomina anatomica des Jahres 1895 (B.N.A.) nach der Buchstabenreihe geordnet und gegenübergestellt den Nomina anatomica des Jahres 1935 (I.N.A.) (3. Aufgabe). Lipsiae: Georg Thieme Verlag.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 His (1895). Die anatomische Nomenclatur. Nomina Anatomica. Der von der Anatomischen Gesellschaft auf ihrer IX. Versammlung in Basel angenommenen Namen. Lipsiae: Verlag von Veit & Comp.
Nexus externi
recensere- Willis T (1663) Cerebri anatome: cui accessit nervorum descriptio et usus. Londini. (Latine)