Fibrillatio atrialis
Fibrillatio atrialis (FA seu Fib-A[1]) est perturbatio rhythmi cordis saepissima,[2] quae pulsum irregularem et saepe frequentem efficit. Symptomata eius diversa et non specifica esse possunt. Cum FA embolum formans ad morbos ut apoplexiam cerebri aut dementiam pertinet, therapia eius idonea magni momenti est.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Epidemiologia
recensereFibrillatio atrialis est e rhythmis aberrantibus cardialibus creberrimus[3]. Anno 2010 in orbe ducenties centena milia virorum et centies vicies quinquies centena milia mulierum in fibrillationem atrialem inciderant[4]. Crementum in populis demonstratum est. Tempus laboris amplius quinquagenis quinis horis in hebdomada cum incidentia fibrillationis atrialis ampliore sociatum est.[5].
Aetiologia
recensereFactores periculi
recensereMaius pondus (adipositas) factor periculi fibrillationem atrialem contrahendi est. Etiam modus nutriendi momentum habere videtur: Acida adipata libera, esteri non adnexa, nutriminum assidue addita periculum fibrillationem atrialem contrahendi significat[6]. De consuetudine salubribus in nutriminibus acida adipata per esteris formationem glycerolo nexa inveniuntur.
Prognosis
recensereInsufficientia cordis
recensereFibrillatione atriali periculum insufficientiae cordis augetur.
Embolorum formatio
recenserePericulum embolorum formationis quoque magnum momentum habet, quia structurarum cerebralium apoplexia non rare sequitur. Probabilitatem embolorum formationis definitum scala CHA2DS2-VASc (prius versio simplicior CHADS2) medicis auxilium discriminis esse solet. Si possibilitas alta calculatur, anticoagulatio sanguinis fiet.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Aliae linguae his abbreviaturis utuntur (Dacoromanica, Francogallica, Hispanica), aliae abbreviaturis similibus (e. g. Anglica), aliae diversis ( e. g. Theodisca). Abbreviaturae usus in loco hoc lectori hanc morbum saepissimum abbreviaturis quoque conciliari conetur?
- ↑ Munger, TM; Wu, LQ; Shen, WK (January 2014). "Atrial fibrillation.". Journal of biomedical research 28 (1): 1–17
- ↑ Munger, TM; Wu, LQ; Shen, WK (2014). "Atrial fibrillation". J Biomed Res 28 (1): 1–17
- ↑ Chugh SS, Havmoeller R, Narayanan K, Singh D et al. (mai 2013). "Worldwide Epidemiology of Atrial Fibrillation: A Global Burden of Disease 2010 Study". Circulation 135
- ↑ Kivimäki M,Nyberg ST, Batty GD, Kawachi I, Jokela M, Alfredsson L, Bjorner JB, Borritz M, Burr H, Dragano N, Fransson EI, Heikkilä K, Knutsson A, Koskenvuo M, Kumari M, Madsen IEH, Nielsen ML, Nordin M, Oksanen T, Pejtersen JH, Pentti J, Rugulies R, Salo P, Shipley MJ, Suominen S, Theorell T, Vahtera J, Westerholm P, Westerlund H, Steptoe A, Singh-Manoux A, Hamer M, Ferrie JE, Virtanen M, Tabak A (September 2017). "Long working hours as a risk factor for atrial fibrillation: a multi-cohort study". Eur Heart J 38 (34): 2621–8
- ↑ Pellegrini C. N., Buzkova P., Lichtenstein A. H., Matthan N. R., Ix J. H., Siscovick D. S., Heckbert S. R., Tracy R. P., Mukamal K. J., Djoussé L., Kizer J. R. (Nov 2021). "Individual non-esterified fatty acids and incident atrial fibrillation late in life". Heart 107 (22): 1805-12 doi:10.1136/heartjnl-2020-317929
Nexus externi
recensere- 2016 societas Europaeae cardiologiae (ESC) lineae fundamentales fibrillationis consultus atrialis collaboratione cum consocatione Europaea chirurgiae cardio-thoracicae (EACTS) elaboratae (Anglice)