Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Arteriosclerosis
Cognitores
Disciplina medica Pathologia
Rationes pathologicae
Arteriosclerosis
Macula intravasalis cum cholesterolo
Pathologia genetica;
Hypertensio arterialis
Fumatio
Symptomata Fatigatio repens, confusio
Therapia Defensio periculorum

Arteriosclerosis sensu stricto crassitudo parietis arteriae et durities cum flexibilitate eius reducta significat. Imprimis tunica intima arteriarum affecta est. Saepe vulgo, sensu lato, notione atherosclerose confunditur. Atherosclerosis forma tarda, progressiva, arteriosclerosis angustiam voluminis vasis atheromate causa describit.

Et arteriosclerosis et atherosclerosis sunt causae primaria morbi arteriarum coronariarum. Hac et aliis de causis in nationibus quaestuosa industria provectissimis et arteriosclerosis et atherosclerosis affinem dimidii hominum mortium est. At adhuc non solum fumatio et hypertensio arterialis periculum initii arteriosclerosis, sed etiam multae factores geneticae investigatae sunt. Videtur, ut initio inflammatio progressum morbi praeparet[1].

NotaeRecensere

  1. Mayerl C., Lukasser M., Sedivy R., Niederegger H., Seiler R., Wick G. (Iul 2006). "Atherosclerosis research from past to present--on the track of two pathologists with opposing views, Carl von Rokitansky and Rudolf Virchow". Virchows Archive 449 (1): 96-103 

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Dorland's Medical Dictionary cum definitio arteriosclerosis (Anglice)
  • NIH de atherosclerose (Anglice)