Michael Kretschmer (natus die 7 Maii 1975 Gorlicii) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU est.

Wikidata Michael Kretschmer
Res apud Vicidata repertae:
Michael Kretschmer: imago
Michael Kretschmer: imago
Nativitas: 7 Maii 1975; Gorlicium Germaniae
Patria: Germania

Iuventus et munus

recensere

Kretschmer ad annum 1991 scholam superiorem Gorlicii frequentabat et deinde ad annum 1995 tirocinium electronici fecit. Anno 1998 testimonium maturitatis accepit et Dresdae ad annum 2002 mechanicae oeconomiae studebat.

Cursus honorum

recensere

Kretschmer anno 1989 ad factionem CDU accessit et annis 2002 ad usque 2017, cum electionem perdidit, legatzus ad Dietam Foederalem Germaniae fuit. Die 18 Octobris 2017 Stanislaus Tillich, praeses ministrorum Saxoniae, , postquam factio CDU in electione Dietae Foederalis victa est, se magistratum praesidis ministrorum abdicaturum nuntiavit[1]. Successorem Michaelem Kretschmer proposuit, qui die 13 Decembris 2017 electus est[2].

Kretschmer cum consorte duos liberos habet.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Kretschmer spectant.