Ericus (Erich) Zeigner (natus 17 Februarii 1886 Erfordiae, mortuus 5 Aprilis 1949 Lipsiae) vir publicus Saxoniae et sodalis primo SPD, deinde SED fuit.

Wikidata Ericus Zeigner
Res apud Vicidata repertae:
Ericus Zeigner: imago
Ericus Zeigner: imago
Nativitas: 17 Februarii 1886; Erfordia
Obitus: 5 Aprilis 1949; Lipsia
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica
Nomen nativum: Erich Richard Moritz Zeigner

Memoria

Sepultura: Südfriedhof Leipzig

Iuventus et munus

recensere

Ericus Zeigner, cuius parentes anno 1894 Lipsiam migraverant, ibi scholam frequentavit atque anno 1905 testimonium maturitatis adeptus est. Ab anno 1905 ad 1913 Lipsiae iurisprudentiae studebat: Anno 1908 primam, anno 1913 secundam probationem accepit et doctor promotus est. Deinde delator publicus laboravit. Anno 1919, postquam sodalis SPD factus est, delator dimissus est. Ab anno 1925 ad 1928 Zeigner magister scholae commercii, ab anno 1928 ad 1933 diurnarius laboravit.

Cursus honorum

recensere

Mense Augusto 1921 Zeigner Administer Iustitiae, 21 Martii 1923 praeses ministrorum Saxoniae electus est. Quod 10 Octobris duos administros factionis KPD nominavit, Fridericus Ebert (SPD), praeses rei publicae, eum praesidem ministrorum dimisit. 21 Novembris 1923 corruptionis in carcerem coniectus et vere anni 1924 ad tres annos carceris damnatus est.

Tempore nazistarum

recensere

Postquam nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Zeigner Augusto 1933 in carcerem coniectus est et ad annum 1935 in castris carceralibus retentus. Deinde operarius vitam degebat. Anno 1939 iterum paulisper in carcerem missus sed posthac tabularius laboravit. Mense Augusto 1944 iterum incarceratus est.

Post bellum

recensere

Post secundum bellum mundanum Zeigner in administratione urbis Lipsiae laboravit et 16 Iulii 1945 Magister civium superior Lipsiae nominatus est. Anno 1946 cum aliis factionem SED Lipsiae condidit et eodem anno et legatus senatus terrae Saxoniae electus est.

Nexus externi

recensere