Gulielmus Bünger
Gulielmus Robertus Ferdinandus (Theod. Wilhelm Robert Ferdinand) Bünger (natus 8 Octobris 1870 oppido Elsterwerda (Saxonia), mortuus 21 Martii 1937 Lipsiae) vir publicus Saxoniae et sodalis DVP fuit.
Iuventus et munus
recenserePost scholam finitam Bünger iurisprudentiae studebat. Deinde promotus est et iurisprudens laboravit.
Cursus honorum
recensereBünger, qui sodalis DVP erat, anno 1920 primo legatus senatus terrae Saxoniae electus est et ad annum 1930 mansit. Annis 1924 - 1927 administer Saxoniae iustitiae et deinde anno 1928/1929 administer culturae erat. 3 Iulii 1929 praeses ministrorum Saxoniae electus est et ad 18 Februarii 1930 consilium ministrorum rexit. Deinde praeses senatus Iudicii Imperii Lipsiae factus est. Et anno 1933 iudicio contra Marinum van der Lubbe praefuit, qui die 27 Februarii 1933, paulo post in aedibus Dietae Imperii Germanici incendium ortum est, ibi comprehensus est et ergo putatus est ignem excitavisse. Cum van der Lubbe ad mortem damnaretur, alii accusati liberati sunt, quamquam Nazistae et pro his mortem postulaverant et Iosephus Goebbels et Hermannus Göring testes delationis fuerant.