Georgius Milbradt
Georgius (vulgo: Georg) Milbradt (natus 23 Februarii 1945) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.
Munus
recensereSchola finita Milbradt ab anno 1964 Monasterii oeconomiae, iurisprudentiae, mathematicae studebat. Ibi annis 1970 ad 1980 operis socius oeconomiae fuit. Tum veniam legendi accepit et anno 1985 professor extraordinarius oeconomiae universitatis Monasterii factus est.
Cursus honorum
recensereMilbradt ab anno 1973 sodalis CDU erat. Annis 1983 ad usque 1990 Milbradt minister publicus rerum financiariarum urbis Monasterii fuit. Anno 1990 administer aerarii Saxoniae factus est a Curtio Biedenkopf, praeside ministrorum huius terrae. Anno 2001 ex eo magistratu a Biedenkopf dimissus est, quod de novo praeside ministrorum cogitavisset. Tamen 18 Aprilis 2002 contra voluntatem Curtii Biedenkopf summus magistratus Saxoniae factus est, primo sine coalitione, post suffragium anno 2004 perditum cum SPD. Annis 2001 - 2008 etiam praeses suae factionis in Saxonia fuit. Anno 2008 propter iacturas maximas Argentariae Saxoniae Terrae (vulgo: "Sächsische Landesbank") valde et a multis reprehensus ab officio recedere coactus est. Successor eius Stanislaus Tillich (CDU) 28 Maii 2008 creatus est.