Curtius Biedenkopf
Curtius (vulgo Kurt) Biedenkopf (natus 28 Ianuarii 1930 Ludovici Portus Rhenanus; mortuus anno 2021) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).
Obitus: 12 Augusti 2021; Dresda
Patria: Germania
Nomen nativum: Kurt Hans Biedenkopf
Familia
Coniunx: Ingrid Biedenkopf
Memoria
Iuventus et munus
recensereBiedenkopf 1938 - 1945 oppido Schkopau gymnasium frequentabat; bello finito familia Biedenkopf - pater eius praeses societatis chemicae fuit in Hassiam venit, ubi Curtius Biedenkopf 1949 maturitatem adeptus est. Biedenkopf universitatibus Davidson Carolina Septentrionalis, Monachii Francofurti ad Moenum iurisprudentiae atque oeconomiae studebat. Anno 1958 doctor iurum promotus est. Tum Universitate Georgiopolitana studebat atque 1963 Francofurti habilitationem adeptus est. Annis 1967 - 1970 Biedenkopf rector Universitatis Bauci fuit.
Cursus honorum
recensereAnnis 1973 - 1977 secretarius generalis factionis CDU erat. Tum propter differentias cum Helimuto Kohl praeside CDU, hoc officium reliquit. Anno 1980 candidatus fuit CDU praesidis ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae, sed suffragium contra Ioannem Rau perdidit. Annis 1980 - 1988 legatus Dietae Foederalis fuit. Postquam professor brevi tempore Lipsiae laboravit, primus praeses ministrorum terrae foederalis Saxoniae reconditam electus est. Annis 1994 et 1999 electionibus relectus est et maiorem partem suffragiorum Saxonum accepit. Apud incolas Saxoniae diu maxime acceptus erat et Curtius rex appellatus est. Propter incusationes crebras, qui ad pecuniam perditam pertinebant, 18 Aprilis 2002 a magistratu se recessit. Successor eius Georgius Milbradt (CDU) electus est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Curtius Biedenkopf spectant. |