Aperire sectionem principem
Volkerus Rühe anno 2001

Volkerus (vulgo: Volker) Rühe (natus 25 Septembris 1942 Hamburgi) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et munusRecensere

Postquam maturitatem anno 1962 adeptus est, Rühe Hamburgi litteris Theodiscis et Anglicis studebat, ut magister fieret. Anno 1968 primam, 1970 decundam probationem accepit. Ad annum 1976 magister Hamburgi laborabat.

FamiliaRecensere

Rühe maritus est et tres liberos habet.

Cursus honorumRecensere

Rühe ab anno 1963 sodalis CDU est et annis 1970 - 1976 legatus parlamenti Hamburgi fuit, deinde ad annum 2005 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Annis 1989 - 1992 secretarius generalis suae factionis erat. Ab 1 Aprilis 1992 Rühe Administer Foederalis Defensionis Publicae erat. Hunc honorem ad 26 Octobris 1998 tenuit, cum consilium ministrorum a Helimuto Kohl ductum post electionem perditam a magistratibus recedere coactus est. Anno 2000 candidatus praesidis ministrorum Sliasvig-Holsatiae erat, sed contra Heidam Simonis (SPD) perdidit.

Nexus externiRecensere

Consilium ministrorum Kohl V (17 Novembris 1994 - 26 Octobris 1998)