Paulus Ziemiak
Paulus (Germanice Paul) Ziemiak (natus die 6 Septembris 1985 Stettini nomine Paweł Ziemiak[1]) rerum politicarum peritus Germanicus e Polonica gente factionis Christianae Demcocraticae (CDU) est.
Iuventus et munus
recensereZiemiak anno 1988 cum parentibus in Germaniam venit. Ibi scholam frequentavit et testimonium maturitatis accepit. Apud universitates Monasteriensem et Osnabrugensem iurisprudentiae studebat neque autem primam probationem adeptus est.
Cursus honorum
recensereAnno 1998 Unionem Iuvenilem et anno 2001 ad factionem CDU accessit. Anno 2014 praeses Unionis Iuvenilis electus est[2] et ad annum 2019 mansit. Anno 2017 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et die 8 Decmbris 2018 Anna Margarita Kramp-Karrenbauer, nova praeses CDU eum secretarium generalem factionis CDU proposuit atque in conventu factionis electus est. Mense Martio 2019 Tilman Kuban successor eius praeses Unionis Iuvenilis electus est.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Ziemiak spectant. |
Bruno Six (1947) • Alfredus Sagner (1948) • Josephus Hermannus Dufhues (1949) • Ernestus Majonica (1950) • Gerhardus Stoltenberg (1955) • Bert Even (1961) • Egon Klepsch (1963) • Georgius Echternach (1969) • Matthias Wissmann (1973) • Christophorus Böhr (1983) • Hermannus Gröhe (1989) • Nicolaus Escher (1994) • Hildegarda Müller (1998) • Philippus Mißfelder (2002) • Paulus Ziemiak (2014) • Tilman Kuban (2019) | |