Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Rupertus Scholz
Res apud Vicidata repertae:
Rupertus Scholz: imago
Nativitas: 23 Maii 1937; Berolinum
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, Member of the Abgeordnetenhaus of Berlin, Federal Minister of Defence, Senator of Berlin
Munus: politicus, professor, iuris peritus
Patronus: Universitas Libera Berolinensis, Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis

Memoria

Laurae: Bavarian Order of Merit, Stadtältester von Berlin
Rupertus Scholz anno 1988

Rupertus (vulgo: Rupert) Scholz (natus 23 Maii 1937 Berolini) iurisperitus, vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Iuventus et MunusRecensere

Postquam anno 1957 maturitatem adeptus est, Scholz Berolini et Monachii oeconomiae et iurisprudentiae studebat. Anno 1961 primam, anno 1967 secundam approbationem accepit. Iam 1966 doctor iurisprudentiae promotus erat. Anno 1971 habilitatus et anno 1972 Berolinum professor vocatus est. Ab anno 1978 Monachii professor erat, ibi anno 2005 emeritus est.

FamiliaRecensere

Scholz maritus est, sed liberos non habet.

Cursus honorumRecensere

Scholz annis 1981 - 1983 senator iustitiae Berolini fuit, anno 1982 etiam senator rerum foederalium Berolini factus est et ad annum 1988 mansit. Non prius quam ab anno 1983 sodalis CDU est. Anno 1985 legatus Domus legatorum Berolini creatus est. 18 Maii 1988 Scholz Administer Foederalis Defensionis Publicae in consilio ministrorum Helimuti Kohl cancellarii foederalis nominatus est, cum praedecessor Manfredus Wörner secretarius generalis OTAN creatus esset. Cum Administer esset, nonnullae clades aeroplanorum militarium acciderunt. 21 Aprilis 1989, cum Kohl consilium ministrorum reformavisset, Scholz non iam nominatus est. Anno 1990 Scholz legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ad annum 2002 mansit, cum factio sua CDU eum candidatum non iam nominare vellet.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rupertum Scholz spectant.