Aperire sectionem principem
Rudolphus Seiters anno 1989

Rudolphus (vulgo: Rudolf) Seiters (natus 13 Octobris 1937 Osnabrugae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Index

MunusRecensere

Postquam maturitatem anno 1959 adeptus est, Seiters Monasterii iurisprudentiae et rebus politicis studebat atque anno 1963 primam, 1967 secundam probationem accepit. Anno 1968/1969 minister publicus Osnabrugae laboravit.

FamiliaRecensere

Seiters maritus est atque tres filias habet.

Cursus honorumRecensere

Seiters, qui ab anno 1958 sodalis CDU est, anno 1969 legatus Dietae Foederalis electus est. 21 Aprilis 1989 Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum ab Helimuto Kohl (CDU) cancellario foederali nominatus est: Fuit praeses Officii cancellarii. 26 Novembris 1991 Administer Foederalis Rerum Internarum factus est. Quem magistratum ad 4 Iulii 1993 gessit, cum propter mortem obscurum terroristae, qui a vigilibus necatus erat, se recedere coactus est. Annis 1998 - 2002 praeses vicarius Dietae Foederalis erat. Electione 2002 candidatus non iam contendit.

Nexus externiRecensere