Ludgerius (Theodisce: Ludger) Westrick (natus 23 Octobris 1894 Monasterii, mortuus 31 Iulii 1990 Bonnae) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae.

Wikidata Ludgerius Westrick
Res apud Vicidata repertae:
Ludgerius Westrick: imago
Ludgerius Westrick: imago
Nativitas: 23 Octobris 1894; Monasterium
Obitus: 31 Iulii 1990; Bonna
Patria: Germania

Memoria

Sepultura: Burgfriedhof Bad Godesberg
Ludgerius Westrick anno 1966

Iuventus et Munus recensere

Pater fuit magister gymnasii, qui Ludgero quattuor annos nato mortuus est. Unus ex sex liberi familiae fuit. Tamen et ipse gymnasium frequentare potuit. Postquam Monasterii maturitatem anno 1914 adeptus est, miles Bello Orbis Terrarum I interfuit. Bello composito, Westrick Monasterii, Berolini, Vindobonae Coloniaeque iurisprudentiae et commercio studebat et anno 1921 primam probationem accepit et doctor promotus est. Deinde in Societate Coniuncta Chalybis rector venditionum operam dedit. Ab anno 1933 director Societatis anonymae Aluminii, postea Coniunctarum Societatum Industriae fuit. Bello Orbis Terrarum II composito annis 19481951 pro societate metallarum carbonis operam dedit.

Cursus honorum recensere

Ludovicus Erhard Administer Foederalis Oeconomiae Westrick anno 1951 secretarium civitatis in suo administerio fecit. Cum Erhard 17 Octobris 1963 cancellarius foederalis factus esset, Westrick eodem magistratu in Officio Cancellarii Foederali fungebatur. Anno 1964, Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum nominatus est, quod secretarii statales non plus quam septuaginta annos nati esse licuit. Eodem anno, sodalis honorarius factionis CDU factus est. Die 15 Septembris 1966, ipse a magistratu se recessit, sed officia ad 30 Novembris eius anni duxit.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludgerium Westrick spectant.
Consilium ministrorum Erhard I (17 Octobris 1963 - 26 Octobris 1965)
Consilium ministrorum Erhard II (26 Octobris 1965 - 30 Novembris 1966)