Helgus Reinholdus (Theod. Helge Reinhold) Braun (natus die 18 Octobris 1972 Giessae) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU est.

Wikidata Helgus Braun
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 18 Octobris 1972; Giessa
Patria: Germania

Iuventus et munus

recensere

Postquam anno 1992 testimonio maturitatis accepto scholam finivit atque miles conscriptus militavit, Braun ab anno 1994 Marburgi atque Giessae medicinae studebat. Ab anno 2001 medicus in valetudinario Giessae et Marburgensi operam dedit. Anno 2007 doctor medicinae promotus est.

Braun uxorem duxit.

Cursus honorum

recensere

Braun, qui ab anno 1989 sodalis Unionis Iuvenilis erat et ab anno 1990 sodalis Factionis Christianae Democraticae est, annis 1997 consiliarius urbis Giessae fuit. Anno 2002 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. Anno 2005 mandatum populi non iterum vincere potuit. Sed anno 2009 rursus electus et etiam in electione Dietae Foederalis anni 2013 legatus factus est. Ab anno 2009 etiam secretarius statalis parlamentaricus in Administerio Foederali Eruditionis et Scientiae est. Anno 2017 iterum mandatum legati ad Dietam Foederalem Germaniae adeptus est. Die 14 Martii 2018 Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum et caput officii cancellariae in in consilio ministrorum Merkel IV nominatus est[1].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Helgum Braun spectant.
Consilium Ministrorum Germanicum Merkel IV (de 14 Martii 2018)