Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Francisca Giffey
Res apud Vicidata repertae:
Francisca Giffey: imago
Nativitas: 3 Maii 1978; Francofortum ad Oderam
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica
Nomen nativum: Franziska Süllke

Officium

Officium: district mayor of Neukölln, Administer foederalis
Munus: social scientist

Francisca (Germanice Franziska) Giffey (nata die 3 Maii 1978 nomine Franziska Süllke Francoforti ad Oderam) rerum politicarum perita Germanica factionis SPD est.

Iuventus et munusRecensere

Anno 1997 Furstenwaldi in gymnasio testimonium maturitatis adepta est. Deinde primo Berolini studium magistri coepit, sed mox anno 1998 ad res administrationis transiit et anno 2001 diploma abstulit. Deinde ad annum 2010 pro Nova Colonia Berolini regione referens rerum Europaearum operam dedit. Annis 2005 - 2009 apud Universitatem Liberam Berolinensem studebat et tum doctor rerum politicarum promota est.

Cursus honorumRecensere

Annis 2010 - 2015 Giffey, quae anno 2007 ad factionem Socialem Democraticam accesserat, consiliaria institutionis, scholarum et culturae regionis Novae coloniae erat, tum annis 2015 ad usque 2018 magistra civium eiusdem regionis fuit. Die 14 Martii 2018 Administra Foederalis Feminarum et Iuventutis in consilio ministrorum Merkel IV nominata est[1].

FamiliaRecensere

Giffey veterinario nupsit atque filium habet.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere