Aperire sectionem principem

Iuventus et MunusRecensere

Hombach tirocinium technici telegraphici fecit et annis 1967 - 1970 hoc munere vivit. Tum maturitatem accepit et annis 1973 - 1978 Thuiscoburgi sociali labori studebat et diploma adeptus est. Tum secretarius collegii opificum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit.

Cursus honorumRecensere

Hombach sodalis SPD est et annis 1991 - 1998 legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae erat. Paucis mensibus anni 1998 et administer oeconomiae huius terrae fuit. 22 Octobris 1998 Gerhardus Schröder (SPD) cancellarius foederalis eum Administrum Foederalem Officiorum Praecipuorum nominavit et praesidem Officii Cancellarii fecit. Hoc officio non diutius quam ad annum 1999 fungebatur, cum commissarius specialis Unionis Europaeae ad obtinendam pecuniae stabilitatem factus est.

ConsiliaRecensere

Hombach Schröder saepe contra sodalem Anscharium Lafontaine, qui ad sinistram SPD ducere in animo habuit, adiuvit.

Post officia publicaRecensere

Ab anno 2002 praeses domus editoriae magnae est.

NotaeRecensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externiRecensere