Aperire sectionem principem
Carolus Hinricus Funke anno 2006

Carolus-Hinricus (Theodisce: Karl-Heinz) Funke (natus 29 Aprilis 1946 apud oppidum Varel) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

MunusRecensere

Post scholam finitam Funke tirocinium mercatoris coepit, deinde anno 1966 maturitatem accepit et ad militiam conscriptus est. Anno 1968 Hamburgi historiae litteris Theodiscis rebus politicis oeconomiaeque coepit, ut magister scholarum fieret. Anno 1972 primam, anno 1974 secundam probationem accepit. Tum magister Varel in schola munerum laboravit. Anno 1981 fundum parentum suscepit. Post cursum honorum Funke ab anno 2001 praeses Foederis Aquarum Oldenburgi et Frisiae Orientalis erat. 19 Decembris 2009 Funke ab hoc magistratu se recessit. Nam patefactum erat, quod sumptus convivii eius nuptiarum argentariarum ex arca foederis soluti erant.

FamiliaRecensere

Funke maritus est atque tres liberos habet.

Cursus honorumRecensere

Ab anno 1966 Funke sodalis SPD et 1972 consiliarius oppidi Varel et legatus dietae pagi Frisiae erat. Annis 1978 - 1998 etiam legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris fuit. Anno 1981 praeses consilii urbis atque vicarius magister civium Varel electus est. Anno 1990 Gerhardus Schröder, praeses ministrorum Saxonia Inferioris novus electus, Funke Administrem Rei Agrariae eius terrae fecit. Hunc honorem ad annum 1998 gessit, cum die 27 Octobris Schröder nunc cancellarius foederalis electus eum Administer Foederalis Rei Agrariae nominaret. Sed iam 9 Ianuarii 2001 a magistratu recessit, cum propter morbus boum nomine Bovina Spongiforma Enzephalopathia (BSE) diu occultatum acriter vituperatus esset. 19 Februarii 2009 vicarius magister civium atque praeses consilii urbis a consiliariis depositus est.

Nexus externiRecensere