Gulielmus Niklas
Gulielmus (Theod.: Wilhelm) Niklas (natus 24 Septembris 1887 oppido Trune[1], mortuus 12 Aprilis 1957 Monachii) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.
Iuventus et munus
recenserePater eius paedagogus fuit. Ipse anno 1906 maturitatem adeptus est et deinde primo iurisprudentiae et rebus publicis, deinde ab anno 1907 Monachii medicinae animalium et agriculturae studebat. Anno 1912 probationem medicinae animalium ministrorum Bavariae accepit et anno 1913 doctor promotus est. Deinde ad annum 1915 inspector educationis animalium operam dedit. Anno 1915/1916 referendarius in administerio Bavariae rerum internarum, tum Berolini in magistratu victus bellici fuit. Ab anno 1920 minister publicus in Administerio Imperii Victus Agriculturaeque operam dedit. Ab anno 1925 suppraepositus in administerio Bavariae agriculturae fuit. Cum ad NSDAP accedere negavisset, anno 1935 a Nazistis dimissus est et se fundo sustentavit. Anno 1945 iterum in administerium agriculturae Bavariae vocatus est. Annis 1947 - 1955 medicinam animalium in Universitate Monacensi docuit.
Familia
recensereMaritus erat et ex ea unam filiam Paulam habuit, quae Iosepho Ertl nupsit, successori suo administro foederali agriculturae.
Cursus honorum
recensereAnno 1945 Niklas cum aliis factionem CSU condidit. Anno 1946 secretarius statalis in administerio agriculturae Bavariae factus est et rector vicarius victus agriculturaeque Zonae Angloamericanae Germaniae fuit. 20 Septembris 1949 Administer Foederalis Rei Agrariae in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. 30 Maii 1951 legatus Dietae Foederalis Germaniae suffectus est. Post electionem Dietae Foederalis anni 1953 magistratum et parlamentum reliquit, quod sodales eius eum morbo et aetate confectum esse putaverunt.
Nexus externi
recensere
Gulielmus Niklas (CSU) |Henricus Luebke (CDU) |Wernerus Schwarz (CDU) |Hermannus Höcherl (CSU) |Iosephus Ertl (FDP) |Björn Engholm (SPD) |Iosephus Ertl (FDP) |Ignatius Kiechle(CSU) |Ioachimus Borchert (CDU) |Carolus-Hinricus Funke (SPD) |Renata Künast (Foedus 90/Virides) |Horatius Seehofer (CSU) |Ilse Aigner (CSU) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU) 2013 | Christianus Schmidt (CSU) 2014 | Iulia Klöckner (CDU) 2018 | |
Conradus Adenauer (CDU) | Franciscus Blücher (FDP) | Gustavus Heinemann CDU) | Robertus Lehr (CDU) | Thomas Dehler (FDP) | Fridericus Schäffer (CSU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Gulielmus Niklas (CSU) | Antonius Storch (CDU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (DP) | Ioannes Schuberth (CDU) | Eberhardus Wildermuth (FDP) | Fridericus Neumayer (FDP) | Ioannes Lukaschek (CDU) | Iacobus Kaiser (CDU) | Henricus Hellwege (DP) | | |
- ↑ Vide articulum hoc de oppido apud Vicipaediam Theodiscam, ubi dicitur "(...) Zwar nennen kirchliche Güterverzeichnisse schon um 790 Besitzungen ad Trun (...)".