Fridericus Neumayer
Fridericus (Fritz) Neumayer (natus 29 Iulii 1884 Caesareae Lutrae, mortuus 12 Aprilis 1973 Monachii) vir publicus Germaniae et sodalis FDP, postea factionis liberae popularis et deinde factionis Theodiscae fuit.
Familia
recensereProavus notarius, avus paterque Caesareae Lutrae causidici et legati camerae deputatorum Bavariae fuerunt. Patruus maior eius Georgius de Neumayer Hamburgi Institutum ad Antarcticam explorandam condidit. Ipse maritus erat atque tres liberos habuit.
Iuventus et munus
recensereNeumayer, postquam maturitatem adeptus est, primo medicinae, deinde Herbipoli, Berolini, Lipsiae, Argentoratique iurisprudentiae studebat. Anno 1910 secundam probationem accepit, ab anno 1911 in urbe patria causidici munere functus est. Post cursum honorum relictum Neumayer rector fabricae machinarum sutoriarum Pfaff fuit.
Cursus honorum
recenserePost secundum bellum mundanum Neumayer sodalis FDP factus est et ab anno 1946 ad 1951 legatus senatus terrae Rhenaniae-Palatinati erat. 9 Iulii 1947 - 9 Aprilis 1948 Neumayer administer oeconomiae et commeatus huius terrae fuit. Ante et post hoc tempus praeses legatorum FDP in senatus terrae erat. Anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 19 Iulii 1952 Administer Foederalis Commeatus in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. 20 Octobris 1953 - post electionem novam Dietae Foederalis - Administer Foederalis Iustitiae factus est. 23 Februarii 1956 cuna cum aliis legatis FDP factionem reliquit, quod sodales eius in Rhenania Septentrionali-Vestfalia foedus regendi cum CDU finiverant et nunc cum SPD terram regnabant, atque novam Factionem Liberam Popularem (FVP) condidit. FVP Martio anni 1957 se cum factione Theodisca (DP) consociavit. Iam 16 Octobris 1956 Neumayer ab Adenauer cancellario dimissus erat, quod senior officio suo esset, quamquam Adenauer ipse octo annos ante Neumayer natus erat. Anno 1957 Neumayer Diaetam Foederalem reliquit.
Nexus externi
recensere
Thomas Dehler (FDP) |Fridericus Neumayer (FDP) |Ioannes-Ioachimus de Merkatz (CDU) |Fridericus Schäffer (CSU) |Wolfgangus Stammberger(FDP) |Evaldus Bucher (FDP) |Carolus Weber (CDU) |Ricardus Jaeger (CSU) |Gustavus Heinemann (SPD) |Horatius Ehmke (SPD) |Gerhardus Jahn (SPD) |Ioannes Iochen Vogel (SPD) |Georgius Schmude (SPD) |Ioannes Engelhard (FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) |Eduardus Schmidt-Jortzig (FDP) |Herta Däubler-Gmelin (SPD) |Brigitta Zypries (SPD) |Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) |Henricus Maas (SPD) |Catharina Barley (SPD) |Christina Lambrecht (SPD) | |
Eberhardus Wildermuth (FDP/DVP) | Fridericus Neumayer (FDP) | Victor-Emanuel Preusker (FDP, ab 1956 FVP) | Paulus Lücke (CDU) | Evaldus Bucher (FDP/DVP) | Bruno Heck (CDU) | Lauritius Lauritzen (SPD) | Ioannes Iochen Vogel (SPD) | Carolus Ravens (SPD) | Theodericus Haack (SPD) | Anscharius Schneider (CSU) | Gerda Hasselfeldt (CSU) | Irmgarda Adam-Schwaetzer | Nicolaus Töpfer (CDU) | Eduardus Oswald (CSU) | | |
Conradus Adenauer (CDU) | Franciscus Blücher (FDP) | Gustavus Heinemann CDU) | Robertus Lehr (CDU) | Thomas Dehler (FDP) | Fridericus Schäffer (CSU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Gulielmus Niklas (CSU) | Antonius Storch (CDU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (DP) | Ioannes Schuberth (CDU) | Eberhardus Wildermuth (FDP) | Fridericus Neumayer (FDP) | Ioannes Lukaschek (CDU) | Iacobus Kaiser (CDU) | Henricus Hellwege (DP) | | |
Conradus Adenauer (CDU) | Franciscus Blücher (FDP -> FVP) | Henricus de Brentano (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Fridericus Neumayer (FDP -> FVP) | Ioannes-Ioachimus de Merkatz (DP) | Fridericus Schäffer (CSU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Henricus Luebke (CDU) | Antonius Storch (CDU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (DP) | Ioannes Schuberth (CDU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Victor-Emanuel Preusker (FDP) | Theodorus Oberländer (CDU) | Iacobus Kaiser (CDU) | Henricus Hellwege (DP) | Robertus Tillmanns (CDU) | Waldemarius Kraft (GB/BHE -> CDU) | Hermannus Schäfer (FDP -> FVP) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Franciscus-Iosephus Wuermeling (CDU) | Theodorus Blank (CDU) | | |