Ernestus (Ernst) Lemmer (natus 28 Aprilis 1898 Remscheidii, mortuus 18 Augusti 1970 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Ernestus Lemmer anno 1962

Iuventus et Munus

recensere

Pater eius Architectus fuit. Ipse anno 1914 maturitatem provisoriam accepit, ut miles voluntarius primi belli mundani fieret. Quod ad finem bellum mansit et succenturio exercitum reliquit, postquam etiam legatus opificum et militum Remscheidii oppidi erat. Ab anno 1919 ad 1922 Marburgi et Francofurti oeconomiae studebat. Eodem tempore etiam in diurnis democraticis commentarios composuit. Ab anno 1922 secretarius collegii opificum factus est et pro diurnis claris scripsit. Postquam nazistae regnum Germaniae suceperunt, pro actis diurnis peregrinis Berolini commentarios scripsit.

Cursus honorum

recensere

Lemmer a mense Decembri anni 1918 sodalis Factionis Democraticae Theodiscae (DDP) erat et Decembri anni 1924 primo legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Electione Novembris anni 1932 Dietam Imperii relinquere coactus est. Martio anni 1933 iterum electus est, sed Nazistae, qui interim rerum Germaniae potiti sunt, 5 Iulii 1933 e Diaeta Imperii dimissus est. Post secundum bellum mundanum Lemmer in parte Germaniae, quae ab Unione Sovietica occupata erat, cum aliis factionem CDU condidit, annis 1946 - 1949 legatus senatus terrae Brandenburgi erat, 4 Ianuarii 1946 praeses vicarius CDU in Zona Sovietica factus et anno 1947 praeses tertius Foederis Collegiorum Opificum nominatus est. Sed iam 20 Decembris 1947 ab Unione Sovietica praeses vicarius CDU una cum praeside Iacobo Kaiser dimissus est et anno 1949 Berolinum Occidentalem fugit. Ibi CDU zonae Sovieticae in exsilio condidit et anno 1950 legatus domus legatorum Berolini electus est. 1 Februarii 1952 a parlamento Berolinensi primo legatus Dietae Foederalis Germaniae nominatus est. Annis 1956 - 1961 Lemmer praeses suae factionis Berolini fuit. 26 Novembris 1956 Administer Foederalis Cursus Publici in consilio ministrorum Conradi Adenauer nominatus est. Post electionem Dietae Foederalis anni 1957 Administer Foederalis Relationum inter Germaniae Civitates factus est et ad 11 Decembris 1962 mansit. 19 Februarii 1964 a cancellario foederali Ludovico Erhard Administer Foederalis Expulsorum, Fugitivorum atque Victimarum Belli nominatus est. Eum magistratum ad 26 Octobris 1965 duxit, cum post electionem Dietae Foederalis habitam consilium ministrorum reliquit. Annis 1966 - 1969 legatus cancellarii foederalis Curtii Georgii Kiesinger Berolini fuit. Legatus Domus Legatorum Berolini ad annum 1969, legatus Dietae Foederalis ad usque mortem mansit.

Nexus externi

recensere
Administri Foederales Cursus Publici Germaniae
Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)
Consilium ministrorum Adenauer III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)
Consilium ministrorum Erhard I (17 Octobris 1963 - 26 Octobris 1965)