Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Franciscus Etzel
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Etzel: imago
Nativitas: 12 Augusti 1902; Vesalia
Obitus: 9 Maii 1970; Dusseldorpium
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, Federal Minister of Finance
Munus: politicus, notarius, Causidicus, Argentarius

Memoria

Laurae: Honorary doctor of the Technical University of Berlin

Franciscus (Theod.: Franz) Etzel (natus 12 Augusti 1902 Vesaliae, mortuus 9 Maii 1970 vico Witlaer apud Dusseldorpium) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Familia, Iuventus MunusqueRecensere

Pater eius colonus fuit. Quamquam Franciscus inopia pecuniae scholam relinquere coactus est, tam maturitatem adeptus est: Fecit tirocinium metallici et deinde iterum scholam frequentavit et anno 1922 maturitatem accepit. Deinde Francofurti ad Moenum, Monasterii atque Monachii iurisprudentiae studebat. Anno 1925 primam, 1930 secundam probationem nactus est. Deinde Thuiscoburgi causidicus laboravit. Ab anno 1939 etiam notarius fuit atque brevi tempore post miles conscriptus Bello Orbis Terrarum II ad usque finem interfuit. Post cursum honorum finitum (vide infra) ab anno 1969 praeses argentariae privatae fuit.

Cursus honorumRecensere

Etzel iam studiosus sodalis foederum iuvenum fuit et anno 1931 sodalis Factionis Theodiscae Popularis Nationalis factus est et ad annum 1933 mansit, cum haec factio dissolveretur. Post bellum finitum Etzel cum aliis factionem CDU condidit. Praesertim sententias factionis suae rerum commercii composuit. Anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 1952 praeses vicarius Foederis Europaei Carbonis et Chalybis creatus est atque 4 Ianuarii 1953 Dietam Foederalem reliquit. Anno 1957 iterum legatus Dietae Foederalis electus et 29 Octobris 1957 Administer Foederalis Aerarii Publici in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Sed iam 14 Novembris 1961 post electionem Dietae Foederalis magistratum reliquit. Anno 1965 etiam non iam candidatus parlamenti Theodisci fuit.

Nexus externiRecensere

Fridericus Schäffer 1949 (CSU) | Franciscus Etzel 1957 (CDU) | Henricus Starke 1961 (FDP) | Rudolphus Dahlgrün 1962 (FDP) | Curtius Schmücker 1966 (CDU) | Franciscus Iosephus Strauß 1966 (CSU) | Alexander Möller 1969 (SPD) | Carolus Schiller 1971 (SPD) | Helimutus Schmidt 1972 (SPD) | Ioannes Apel 1974 (SPD) | Ioannes Matthöfer 1978 (SPD) | Manfredus Lahnstein 1982 (SPD) | Gerhardus Stoltenberg 1982 (CDU) | Theodorus Waigel 1989 (CSU) | Anscharius Lafontaine 1998 (SPD) | Ioannes Eichel 1999 (SPD) | Petrus Steinbrück 2005 (SPD) | Volfgangus Schäuble 2009 (CDU) | Petrus Altmaier 2017 (CDU, pro tempore) |Olaus Scholz 2018 (SPD)
Consilium ministrorum Adenauer III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)