Victor-Emanuel Preusker (natus 25 Februarii 1913 Berolini, mortuus 13 Maii 1991 Bonnae) sodalis FDP, postea factionis liberae popularis et deinde factionis Theodiscae fuit. Aliquamdiu etiam sodalis FDP factus est.

Iuventus et munus

recensere

Pater eius optio exercitus Borussiae fuit. Preusker, postquam maturitatem adeptus est, tirocinium argentarii fecit atque deinde Berolini oeconomiae studebat. Anno 1937 diploma mercatoris accepit. Iam ab anno 1932 in domo argentaria Dresdner Bank laborabat, ab anno 1938 pro Deutsche Bank Vindobonae fuit. Ibi et doctor rerum politicarum promotus est. Ab anno 1940 miles conscriptus aeronauticae fuit. Post secundum bellum mundanum Preusker fabricam lignariam condidit. Post cursum honorum finitum (vide infra) iterum pro domo argentaria laboravit, postea etiam argentariam condidit.

Preusker bis uxorem duxit atque e prima duos liberos habuit.

Cursus honorum

recensere

Preusker anno 1947 sodalis FDP factus est et usque ad annum 1949 secretarius generalis eius factionis Hassiae fuit. Eo anno primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus et 20 Octobris 1953 Administer Foederalis Aedificiorum in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Praeterea a die 16 Iulii 1952 ad 1 Iulii 1954 legatus Parlamenti Europaei fuit. Die 23 Februarii 1956 cum aliis legatis factionem FDP reliquit, quod sodales eius in Rhenania Septentrionali-Vestfalia foedus regendi cum CDU finiverant et nunc cum SPD terram regnabant, atque novam factionem liberam popularem (FVP) condiderunt. FVP Martio anni 1957 se cum factione Theodisca (DP) consociavit. Eodem anno iterum - nunc factionis DP legatus Dietae Foederalis electus est. Eo anno e consilio ministrorum dimissus est. Anno 1957/1958 vicarius praeses DP et praeses DP Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae erat, sed postquam DP electione senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae victa est, ab hoc honore recessit. A die 23 Aprilis 1958 ad 4 Octobris 1960 praeses vicarius Dietae Foederalis erat. 1 Iulii eius anni factionem DP reliquit et 20 Septembris sodalis CDU factus est. Anno 1961 Dietam Foederalem reliquit et anno 1970 iterum sodalis FDP factus est.

Nexus externi

recensere
Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)