Irmgarda (vulgo: Irmgard) Adam-Schwaetzer (nata 5 Aprilis 1942 Monasterii) femina rei publicae est et et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae est.

Irmgard Schwaetzer (2018)

Iuventus et munus recensere

Postquam maturitatem Varburgi Vestphalorum adepta est, Schwaetzer Bataviae Bavariae, Monasterii, Bonnae pharmazeuticae studebat. Anno 1967 probationem accepit, anno 1968 approbationem pharmacopolae adepta est. Anno 1971 doctor rerum naturae promotus est. Tum ad annum 1980 ministra diversis societatibus medicinarum laboravit.

Familia recensere

Ad annum 1991 connubio cum aliquo Adam coniuncta est. Post divortium nunc iterum Schwaetzer solum nominatur.

Cursus honorum recensere

Ab anno 1975 Adam-Schwaetzer sodalis FDP est. Ab anno 1980 legata Dietae Foederalis Germaniae erat. Annis 1982 - 1984 secretaria generalis huius factionis fuit. Deinde ad 1987 aeraria FDP fungebatur. Anno 1987 administer statalis apud Administrum Foederalum Rerum Exterarum - tum Ioannem Theodericum Genscher - erat. 18 Ianuarii 1991 ipsa Administra Foederalis Aedificiorum nominata est, quod post secundum successum electionis factio FDP quartum administerium postulaverat. Anno 1994, cum FDP minus valuisset, Adam-Schwaetzer magistratum amisit. Sed ad annum 2002 in Dieta Foederali mansit.

Nexus externi recensere