Christianus (Theodisce Christian) Lindner (natus Wuppertal in oppido 7 Ianuarii 1979) est vir publicus Germaniae factionis FDP.

Wikidata Christianus Lindner
Res apud Vicidata repertae:
Christianus Lindner: imago
Christianus Lindner: imago
Nativitas: 7 Ianuarii 1979; Vallis Vipperae
Patria: Germania
Nomen nativum: Christian Wolfgang Lindner

Familia

Coniunx: Dagmar Rosenfeld, Franca Lehfeldt
Proles: Martina Hessling
Christianus Lindner anno 2017

Iuventus et munus

recensere

Postquam anno 1998 testimonium maturitatis adeptus est, Lindner ad usque annum 2006 Bonnae rebus politicis, iuri publico atque philosophiae studebat. Annis ab 1997 ad 2004, societatem divulgationis possidebat. Annis 2000 et 2001 etiam societatem computatrorum rexit, quae autem mox corruit. Anno ab 2021, Administer Foederalis Aerarii Publici electus est.

Cursus honorum

recensere

Lindner ab anno 1995 sodalis FDP est et ab anno 1998 inter rectores factionis Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae est. Annis ab 2000 ad 2009, Lindner legatus senatus terrae, annis ab 2004 ad 2010 secretarius generalis FDP huius terrae fuit. Anno 2009, primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Mense Decembri 2009, Guidone Westerwelle praeside factionis suadente, secretarius generalis totius factionis creatus est. Die autem 14 Decembris 2011, nuntiavit se ab hoc officio recessurum; postquam factio sua suffragia diversa perdidit.[1] Anno autem 2013, noniam legatus electus est, quod factio FDP minus quam 5 centesimas suffragiorum acceperat. Die 7 Decembris 2013, novus praeses factionis electus est, successor Philippi Rösler, qui post cladem acceptam candidatus non iam fuit.[2] Lindner die 24 Septembris 2017 legatus factionis suae ad Dietam Foederalem Germaniae electus est[3]. Die 25 Septembris 2017 Lindner etiam praeses fractionis eius Dietae Foederalis electus est[4].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Christianum Lindner spectant.
Consilium Ministrorum Germanicum Scholz (a die 8 Decembris 2021)
 
Signum Germaniae

Olaus Scholz (SPD) • Robertus Habeck (Virides) • Christianus Lindner (FDP) • Nancy Faeser (SPD) • Annalena Baerbock (Virides) • Marcus Buschmann (FDP) • Hubertus Heil (SPD) • Christina Lambrecht (SPD – ad mensem Ianuarium 2023) • Boris Pistorius (SPD – a mense Ianuario 2023) • Zizimus Özdemir (Virides) • Anna Spiegel (Virides – ad mensem Aprilem 2022) • Lisa Paus (Virides – a mense Aprili 2022) • Carolus Lauterbach (SPD) • Volcherus Wissing (SPD) • Stephania Lemke (Virides) • Bettina Stark-Watzinger (FDP) • Svenja Schulze (SPD) • Clara Geywitz (SPD) • Volfgangus Schmidt (SPD)