Brigitta Homburger
Brigitta (Theod. Birgit) Homburger (nata 11 Aprilis 1965 oppido Singen (Badenia)) femina rerum politicarum perita FDP est.
Iuventus et munus
recenserePater eius vispillo fuit. Ipsa anno 1984 maturitatem adepta est et deinde Constantiae rebus administrationis studebat et anno 1989 diploma accepit. Anno 1989/1990 pro societate oeconomiae laborabat.
Familia
recensereHomburger marito nupsit.
Cursus honorum
recensereHomburger ab anno 1982 sodalis FDP est et ab anno 1990 legata Dietae Foederalis Germaniae. Annis 1991 - 1993 praeses liberalium iuvenum fuit. Ab anno 1997 praeses vicaria, ab anno 2004 praeses factionis suae in Badenia-Virtembergia est. Postquam Guido Westerwelle anno 2009 Administer Foederalis Rerum Exterarum electus est, Homburger ei praeses legatorum FDP in Dieta Foederalis Germaniae successit. Postquam factio in suffragiis in terris variis habitis vota multorum civium amisit, a sodalibus nonnullis valde vituperatus est. Itaque die 10 Maii 2011 ei Rainer Brüderle praeses fractionis successit, qui antea Administer Foederalis Oeconomiae fuit. Homburger nun officium praesidis vicariae factionis FDP aditura erat[1]. Anno 2013 autem noniam legata Dietae Foederalis electa est, quod factio FDP minus quam 5 per centum suffragiorum acceperat.