Fridericus Merz
Fridericus (Theod. Friedrich) Merz (natus 11 Novembris 1955 oppido Brilon (Westfalia)) vir publicus Germaniae factionis CDU est.

Iuventus et munus Recensere
Maerz anno 1975 maturitatem adeptus militavit et ab anno 1976 Bonnae et Marburgi iurisprudentiae studebat. Anno 1982 primam, anno 1985 secundam probationem accepit. Ad usque 1986 deinde iudex Saravipontis laboravit. Ex hoc tempore causidicus admissus est.
Familia Recensere
Merz cum uxore atque tribus liberis oppido Arnsberg vivit.
Cursus honorum Recensere
Anno 1988 Merz sodalis CDU legatus Parlamenti Europaei electus est et ad annum 1994 mansit. Tum legatus Dietae Foederalis Germaniae electus anno 1998 vicarius praeses, anno 2000 praeses legatorum CDU electus est. Anno 2002 Angela Merkel post suffragium a CDU/CSU perditam ipsa dux fractionis fieri voluit atque Merz iterum vicarius factus est. A quo officio anno 2004 se recessit. Post controversias varias cum Merkel anno 2007 pronuntiavit, se e vita publica recessurum. Anno 2009 non iam candidatus Dietae Foederalis fuit.
Consilia Recensere
Merz consiliis suis de vectigaliis clarus factus est. Nam postulavit declarationem vectigalium simpliciorem, quae in charta parva fieri potuit, quae sub cervisia poneret.
Post cursum honorum Recensere
Postquam Dietam Foederalem reliquit, Merz nunc pro diversis societatibus commercialibus laborat.
Nexus externi Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericus Merz spectant. |
- Commentarius Diarii Die Welt de Friderico Merz Parlamentum relinquente (24 Iulii 2009, lingua Theodisca)
- Pagina personalis (lingua Theodisca)