Volkerus Kauder
Volkerus Kauder (natus 3 Septembris 1949 oppido Hoffenheim (Badenia) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.
Iuventus et munus
recensereKauder anno 1968 testimonium maturitatis adeptus militavit et deinde Friburgi iurisprudentiae studebat. Anno 1975 primam, anno 1977 secundam probationem accepit. Deinde in administratione terrae Badeniae-Virtembergiae operam dedit et annis 1980 - 1990 praeses vicarius administrationis pagi Tuttlingen fuit.
Familia
recensereKauder uxorem duxit. Et frater eius Siegfriedus Kauder ut Volkerus legatus Dietae Foederalis Germaniae erat, annis enim 2002 - 2013.
Cursus honorum
recensereAnnis 1966 - 1984 Kauder sodalis Unionis Iuvenilis fuit. Ab anno 1975 et officia diversa in factione CDU Badeniae administravit et annis 1991 - 1995 secretarius generalis factionis duce Ervino Teufel fuit. Iam ab anno 1990 Kauder legatus Dietae Foederalis est et anno 2005 etiam praeses legatorum suae factionis electus est et adhuc manet. Anno 2004/2005 secretarius generalis totius factionis erat. Anno 2013 iterum legatus ad parlamentum Germanicum creatus[1] et die 23 Septembris iterum praeses legatorum CDU/CSU fractionis electus est[2]. Et anno 2017 iterum legatus ad Dietam Foederalem atque deinde praeses fractionis electus est. Sed die 25 Septembris 2018 electione nova legatorum contra Ralphum Brinkhaus perdidit, qui novus praeses fractionis nunc est. Legati consilia cancellariae Angelae Merkel et eius adlati Volkeri Kauder contenti non esse visi sunt[3].
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Volkerum Kauder spectant. |