Henricus (vulgo: Heiner) Geißler (natus die 3 Martii 1930 Oberdorfii - 12 Septembris 2017 Gleisweiler) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) fuit.

Wikidata Henricus Geißler
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Geißler: imago
Henricus Geißler: imago
Nativitas: 3 Martii 1930; Oberndorfium
Obitus: 12 Septembris 2017; Gleisweiler
Patria: Germania
Nomen nativum: Heinrichjosef Georg Geißler
Anno 2016

Iuventus et munus

recensere

Ipse Geißler iuvenis anno 1945 e militia fugere potuit. Anno 1949 maturitatem adeptus est et tum Societati Iesu accessit, sed quattuor post annos ordinem reliquit. Geißler Monachii et Tubingae philosophiae et iurisprudentiae studebat. Anno 1957 primam, 1962 secundam probationem accepit. Iam anno 1960 doctor iurisprudentiae promotus erat. Anno 1962 iudex erat, deinde ad annum 1965 officium administri laboris et rerum socialium Badeniae-Virtembergiae rexit.

Geißler maritus est atque tres liberos habet.

Cursus honorum

recensere

Geißler sodalis CDU est. Annis 1961 - 1965 praeses Unionis Iuvenilis Badeniae-Virtembergiae erat. Anno 1965 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 11 Octobris 1967 Dietam Foederalem reliquit, ut administer rerum socialium Rhenaniae-Palatinati Petro Altmeier duce fieret. Magistratum administri et gerebat, cum Bernhardus Vogel et Helimutus Kohl praesides ministrorum eius terrae fuerunt: Ab 18 Maii 1971 tum administer Socialium rerum salutis atque exercitationum corporis erat. Annis 1971 - 1979 et legatus senatus terrae Rhenaniae-Palatinati fuit. 23 Iunii 1977 consilium ministrorum Rhenaniae-Palatinati reliquit, ut secretarius generalis CDU factionis Helimuto Kohl duce fieret. Anno 1980 iterum legatus Dietae Foederalis electus est. 4 Octobris 1982, cum Kohl cancellarius foederalis factus esset, Geißler Administerium Foederale Salutis Publicae suscepit. 26 Septembris 1985 ab administerio se recessit, quod Kohl cancellarius feminam - Ritam Süssmuth - administram elegit. Anno 1989 Geißler non iam candidatus secretarii generalis CDU erat, quod Kohl acriter cum eo iurgabat. Geissler ad annum 2002 legatus parlamenti Theodisci mansit.

Conciliator iurgiorum de "Stutgardia saeculi unius et vicesimi"

recensere

Ab anno 2010 Geißler colloquia regit, quibus iurgium de Statione nova Ferroviaria Stutgardiae componeretur.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricus Geißler spectant.
Administri Foederales Salutis Publicae

Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) |Catharina Strobel (SPD) |Catharina Focke (SPD) |Antje Huber (SPD) |Anca Fuchs (SPD) |Henricus Geißler (CDU) |Rita Süssmuth (CDU) |Ursula Lehr (CDU) |Gerda Hasselfeldt (CSU) |Horatius Seehofer (CSU) |Andrea Fischer (Virides) | Ulla Schmidt (SPD) |Philippus Rösler (FDP) |Daniel Bahr (FDP) |Hermannus Gröhe (CDU) |Ioannes Spahn (CDU) 2018  |

Consilium ministrorum Kohl I (4 Octobris 1982 - 30 Martii 1983)
Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)