Aperire sectionem principem
Anca Fuchs anno 1982

Anca (Theod.: Anke) Fuchs (nata Anca Nevermann 5 Iulii 1937 Hamburgi; mortua die 14 Octobris 2019) femina rei publicae fuit et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Iuventus et MunusRecensere

Fuchs anno 1956 maturitatem adepta est et tum iurisprudentiae studebat. Anno 1960 primam, anno 1964 secundam probationem accepit. Tum pro foedere collegiorum opificum Germaniae (Theod.: Deutscher Gewerkschaftsbund), deinde ab anno 1968 pro collegio opicicum metallurgici laboravit et etiam inter rectores electa est.

FamiliaRecensere

Pater Ancae Paulus Nevermann (SPD) fuit, qui annis 1960 - 1965 magister civium superior Hamburgi erat. Ipsa nupsit atque duos liberos habet.

Cursus honorumRecensere

Anca Fuchs anno 1956 ad factionem SPD accessit, anno 1971 primo legata Civitatis Hamburgi electa est. Anno 1979 inter rectores SPD, anno 1980 primo legata Dietae Foederalis Germaniae electa est. Iam ab anno 1977 secretaria stalis in Administerio Foederalis Germaniae facta est. 28 Aprilis 1982 ab Helimuto Schmidt (SPD) cancellario foederali Administra Foederalis Salutis Publicae et Familiarum nominata est. Sed paucis post mensibus - 1 Octobris 1982 cum aliis administris SPD factionis consilium ministrorum post electionem Heleimuti Kohl (CDU) relinquere coacta est. Anno 1986 in praesidium SPD missa est et anno 1990 contra Curtium Biedenkopf frusta candidata praesidis ministrorum Saxoniae erat, anno 1991 praesidium SPD reliquit. Anno 1998 praeses vicaria Dietae Foederalis electa est et ad annum 2002 mansit, cum parlamentum reliquit.

Nexus externiRecensere

Administri Foederales Salutis Publicae
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)