Ronaldus (vulgo: Ronald) Pofalla (natus 15 Maii 1959 oppido Weeze) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Wikidata Ronaldus Pofalla
Res apud Vicidata repertae:
Ronaldus Pofalla: imago
Ronaldus Pofalla: imago
Nativitas: 15 Maii 1959; Weeze
Patria: Germania
Ronaldus Pofalla

Iuventus et Munus

recensere

Post scholam finitam Pofalla oppido Cleve scholam superiorem paedagogiae socialis frequentabat. Tum Dusseldorpii ad annum 1981 eandem disciplinam studebat et diploma accepit. Tum Coloniae Agrippinae iurisprudentiae studebat atque anno 1987 primam probationem accepit. Tum erat referendarius et anno 1991 secundam probationem adeptus est. Dehinc Assindiae iurisconsultus operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Pofalla ab anno 1975 sodalis CDU est. Initio et Unioni Iuvenili favebat, cuius praeses in Rhenania Septentrionali-Vestfalia annis 1986 - 1992 fuit. Ab anno 1990 Pofalla legatus Dietae Foederalis erat. Anno 2005 secretarius generalis suae factionis electus est. 28 Octobris 2009 ab Angela Merkel cancellaria foederali Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum et praepositus Officii Cancellarii Foederalis nominatus est. Hunc honorem ad annum 2013 tenuit. Die 31 Decembris 2014 mandatum ad Dietam Foederalem deposuit, ut inter regentes Ferroviariae Germanicae cooptaretur[1].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ronaldus Pofalla spectant.
Consilium Ministrorum Merkel II (28 Octobris 2009 - 17 Decembris 2013)

Angela Merkel (CDU) | Guido Westerwelle (FDP) | Thomas de Maizière (CDU) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) | Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) | Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) | Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) | Ilse Aigner (CSU, ad diem 30 Septembris 2013) | Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) | Ursula de Leyen (CDU) | Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) | Philippus Rösler (FDP) | Petrus Ramsauer (CSU) | Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) | Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) | Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) | Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) | Theodericus Niebel (FDP) | Ronaldus Pofalla (CDU)