Lotharius de Maizière

Lotharius (vulgo: Lothar) de Maizière (natus 2 Martii 1940 Nordhusae in Thuringia) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Lotharius de Maizière anno 2011

MuneraRecensere

De Maizière, postquam Berolini maturitatem anno 1958 adeptus est, eodem loco annis 1959 - 1965 musicae atque instrumento violae studebat. Tum ad annum 1975 diversis Orchestris laboravit. Ab 1969 propter inflammationem lacerti sinistri iurisprudentiae studebat et ab anno 1975 iurisconsultus laborabat. Praesertim adulescentes defendebat, qui in Re publica Democratica Germanica (RDG) militiam negabant. Post cursum honorum finitum de Maizière iterum iurisconsultus laborat.

FamiliaRecensere

Familia eius olim e Francia fugebant, quod Huguenoti fuerunt. Multi propinqui Lotharii ad honores summos lati sunt. Inter hos sunt Ulricus de Maizière, qui in Germania Occidentali inspector generalis exercitus fuit et Thomas de Maizière, qui Administer Foederalis est. Ipse Lotharius maritus est atque tres filias habet.

Cursus honorumRecensere

De Maizière 1956 sodalis CDU in RDG factus est atque post eversionem rerum anno 1989 praeses eius factio fiebat. 18 Novembris 1989 vicarius praeses ministrorum atque administer rerum ecclesiarum RDG nominatus est. Martio 1990 legatus Camerae Popularis RDG primo tempore libere electae et deinde praeses ministrorum RDG creatus est. Hoc officio fungens de Maizière de Germania consocianda cum Helimuto Kohl cancellario foederali Germaniae Occidentalis agebat. 1 Iulii 1990 pecunia communis in duabus partibus Germaniae introducta est. 3 Octobris 1990 Germania una condita est et RDG pars Rei Publicae Foederalis Germaniae facta est. De Maizière nunc legatus Dietae Foederalis Germaniae et Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum nominatus est. Sed iam Decembri eius anni acta diurna famam rettulerunt de Maizière fuisse delatorem occultum vigilum secretorum communistarum. Itaque 17 Decembris 1990 ab Administerio se recessit. 15 Octobris 1991 etiam Dietam Foederalem reliquit.

Nexus externiRecensere