Haec pagina iure sensu latissimo tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Ius” appellatur, vide Ius (discretiva).

Ius est copia regularum quae ab institutionibus societatis vel rectionis ad mores gubernandos fiunt et exercentur,[1] eius definitione(en) exacta diu disputata.[2][3][4]

Codex Hammurabianus est antiqua Mesopotamiae legum conlectio.
Ius. Imago a Ioanne Feuchère sculpta, prae iuris regia Lutetiae in Francia.

Ius, secundum Thomam Hobbium, nihil est nisi "libertas quam quisque habet facultatibus naturalibus secundum rectam rationem utendi."[5]

Ius sensu latissimo iura scripta et non scripta plerumque complectitur, tantum leges et civitatum constitutiones scriptas, quantum principia consuetudinis aequitatisque philosophica. Ius generaliter ubique in septem brachia dividitur: ius inter civitates et gentes, ius constitutionale, ius criminale, ius ad remedium, ius contractus, ius dominii, ius societatum.

Multa autem iurum systemata in orbe terrarum, et multa iurum systematorum classificationes, habentur, praeceptorum formulatione multum civitatum quarum ex moribus dependente. Plerumque iurum systemata in quattuor genera digeri possunt: ius Romano-Germanicum, ius Anglo-Americanum, ius religiosum, ius consuetudinarium.

Verumtamen de iure inter gentes et civitates exsistit consensus latus. Ius gentium igitur ea iurum consuetudo dicitur quae universaliter apud civitates invenitur, et ius naturale illud praeceptum quod ex humana natura re vera provenit.

 
Textus mediaevalis, qui legitur: "Iustitia est virtus quae det unicuique suum. Fiat iustitia."
 
Iustitia Dea, a Raphaële Urbinate picta.

Quod ad primarium attinet sensum nominis iūs (apud priscos ious), etymologia parum liquet. Iam ipso in sermone Latino in eam quaestionem incurrimus, quod iūrī nomini etiam derivativum iūrō verbum exstitit, quod admodum dissimilem habet sensum. Quomodo inter se concinnandi sint? Benveniste[6] quaestione perspecta verbo iurandi coniecit primo 'ius pronuntiare' intellectum esse; ius autem initio formulam in verba alicuius qui praeit pronuntiandam significasse. Consentaneum igitur est ius a prima origine in iure iurando situm fuisse.

Ius cum vocibus Indoiranicis conferri potest, nam nomen Avesticum yaoš 'purgatio (rite perpetrata)' ac Ved. yoḥ 'salus, prosperitas' plane comparabiles praebent formas, etsi sensus inter se parum congruant. Quibus formis comparatis vocabulum coniecturale Indoeuropaeum praebetur *yows, quo quidem in usitatiorem regulam (id est paradigma in -es; cf. hones-tus) ascito PIE *yewes 'integritas sive ordo rite colendus' reddi solet.[7] Quae forma paradigmatica etiam ideo suadetur, quod Dueni inscriptio verbum IOVESAT 'iurat' praebere videtur.[8]

In iure Romano quoque, de rebus redintegrandis agebatur. Si quis ius petebat, iuris consulti erat indicare quid petitu iustum esset. Qui ius dicebat vel demonstrabat iudex (< *iūzdiks < *iūs-dik-s) appellabatur.[9] Iudicis erat dicere vel demonstrare, quo iure utendum esset: utrum poena imposita an remissa res in integrum restitueretur.

Ius, mores, civitates

recensere
 
Iustitia, dea tribus rebus instructa: gladius qui potestatem iudicialem significat, scalae quae adversorum postulationum deliberationem, et pannus oculos obligans suam sententiam solam ex comparatione iusta provenientem, ea omnino reorum dignitati, statui, virtutibus, viciisque caeca.[10]

Ius, ut omnis societas fungatur, semper necesse est, quod universaliter opus est omni homini decernere quod ei est, ut seriae concertationes inter homines vitentur. Maior iuris pars igitur in praeceptis constat universaliis, quibus omni homini quod ei est decernatur. Quae praecepta universalia dicuntur ius gentium.

Negare autem non possumus quod iurum definitio essentialiter a civitate dicta et a moribus hominum eius societatis dependet. Exempli gratia ius Romanum mores, consuetudines, et historiam societatis Romanae reflectebat.?

Nec possumus negare quod civitatis natura ita est, ut eius imperio plerumque eius iurum praecepta super eius orbem vi imponantur. Gravissimi instituti iuri pertinentes rei publicae sunt pars legifera, regens, iuris dicens, administrativa, militaris, et privata.

Dicere soletur quod "iustitia est caeca" vel "ius caecum." Quare cum controversia quaedam in societate iusta (hoc est societas cum iure) exsistat, proventus a iudice decernitur secundum iura, nec secundum sententias homini proprias. Solo in casu speciali ubi ius incertum est, iudici oportet nova iura definire et deinde in illud faciendo oportet eum adhibere sola praeiudicia, mores, et aequitatem.

Aristoteles optionem inter ius et vim esse fundamentalem societati humanae olim suggessit, cum is docuit imperium iuris melius esse quam imperium hominis singuli. Quod suam sententiam bene confirmat, iure quidem a iudice singulo independente, sicut videmus supra, solum per ius est quod omnes homines a vi aliorum liberatur.

Terminologia iuridica

recensere
 
Iudicium Consiliare, imago a D. H. Friston insculptata, tumultum quoddam in iudicio monstrat. Iudice tribunali praesedente in media parte, consilio ad sinistram audiente, causidico cum rude ad conclave dicente, testis reus a actrice feminea complexus est ad dextram.
 
Causidicus Britannicus.
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Lingua Latina in iure.
  • Iudex, homo qui iudicat.
  • Magistratus, in iure multarum civitatum, homo qui iudicio vel ius dicendo praeest.
  • Praetor, magistratus Romanus qui iudicabat vel iudicio praeerat.
  • Quaesitor, iudex causam investigans.
  • Consessor, iudex qui in iuris consilio participat.
  • Iurata sive consilium, iudices, saepe duodecim, saepe rei statum habentes, qui rei causam una decernunt.
  • Iudicium, actus vel conventus quo iuris causam decernatur.
  • Arbitrium, vel iudicium, hoc est, quod iudices vel consilium decernunt.
  • Tribunal, vel iudicium, vel ius, sedes iuris, vel ubi iudices ius dicunt.
  • Forum, in iure, spatium publicum, aedificium vel conclave ubi iudices ius dicunt.
  • Sententia, in iure, poena vel iudicium foro a iudice vel praetore vel magistratu regente declaratum.
  • Quaestio, investigatio de eo quod accidit et iure.
  • Rogatio, nova lex quae legislator proponit.
  • Damnare, reum culpare.
  • Causa, res ante iudicium lata, iudicium petens.
  • Lis, causa civilis.
  • Reus, homo qui causam habet, vel accusatus vel accusans.
  • Persona, homo qui ante iudicem apparuit.
  • Causae patronus, causidicus, consultus, homo qui pro reo dicit, eum adiuvans.
  • Iurisprudens, homo iuris peritus.
  • Testis, homo qui testimonium iudicibus dat.
  • Testimonium, quod testis dicit.
  • Indicium, res vel facta iudicibus data, quae ad causam iudicandam spectant.
  • Beneficium, vel privilegium (post class) ius privatum vel licentia ad res quandam facendam.
  • Privilegium, lex specialis pro homine quodam vel contra eum.
  • Intercessio, actus magistratus quandocumque is rogationem vetat.
  • Accusatio, causam criminalem suscipere.
  • Accusator, qui reum accusat.
  • Crimen, causa criminalis declarata.
  • Actio vel Petitio, causam civilem suscipere.
  • Actor, qui satisfactionem a reo petit.
  • Appellatio, alium iudicium petere.
  • Causae proventus: culpam a se amovere, aut culpam sustinere.
  • Poena: impune fecisse, veniam dari, pecunis damnari, in carcerem conici, in vincula conici, supplicio capitis affici, in crucem agi.

Iurum genera secundum propagationis modum

recensere
 
In Senatu Romano, Cicero, auctor libri classici De Legibus, Catilinam, sicut rei publicae proditorem, accusat.
 
Declaratio Iurum Naturalium Civiliumque Francica, cuius "Articulus IV" dicit "Libertas constat in facendo quasquam res quae aliis hominibus non nocent: iurum naturalium hominum exercitium enim solum habet fines qui sinunt ut alia societatis membra eisdem iuribus fruantur," et cuius "Articulus V" dicit "Lex sola illos actus vetare potest, quibus societas nocetur."

Ex antiquitate omnia iura consuetudine populari orta sunt. Romani igitur longe ominino carebant iuribus scriptis, et ominia iura decernebantur secundum mores maiorum, aequitatem, et autoritatem iuris periti. Tandem cum Roma tantum augescit ut modi translaticii ad mores propagandos insufficiantur, iura in duodecim tabulis scripta anno 449 a.C.n. Fori Romani posuerunt ut omnes et patricii et plebes ea sciunt.

Ius scriptum

recensere

Cum res publica Romana magis magisque augescit et evolvit, multa iura scripta sunt, nominata secundum corpus edens speciale. Ius scriptum igitur complectitur:

Ius non scriptum

recensere

Fere autem per totam Romae classicae historiam ius non scriptum super scriptum dominatus est. Ius "comprehensivum" scriptumque solum ad principium annorum 200 a.C.n. et post saeculum quintum habiturum erat.

Secundum consuetudinem, ius non scriptum complectitur: iuris consuetudo et mos maiorum, qui apud populum vim habent per eius consensum et exercitium longum; praeiudicia; auctoritas iuris periti; populi consuetudo; aequitas. Haec principia erant fundamenta super quae praetores ius dicebant et eius formulas iudiciales scriptasque comprobabant. Per aetates Ius civile Quiritium solum lente mutatum est, sed ius praetorium super consuetudinem fundatum, et ad circumiecta mutantia facile accommodatum, floruit. Tandem Corpus Iuris Civilis annis 529-533 Iustiniano editum, ambo ius Quiritium et ius praetorium commisit.

Iurum systemata

recensere
 
Iurum systemata per orbem terrarum strata.

Ius Romano-Germanicum

recensere

Complures civitates hodie iuris systema habent quod Ius Romano-Germanicum vocatur. Hoc systema, saepe quoque ius civile appellatum, in codicibus corporis iuris civilis annis 529-533 Iustiniano I imperatore editi fundamenta habet. His in civitabus leges primaria iuris fons videntur, ut valde in constitutionibus et legum codicibus, quae iura privata bene ordinant, confidatur. Ut legum lacunae compleantur, oportet emuncte ex principiis legalibus argumentari.

Ius Anglo-Americanum

recensere

Ius Anglo-Americanum est iuris systema hodie Anglophonis civitatibus adhibita. Hoc systema saepe commune appellatur quia Henricus II, regnum Anglicum anno 1154 sumens, hoc systema instituit, ut tota Anglia singulum systema omnibus ubique commune habeat.

 
Iohannes rex Angliae, Magnam chartam libertatum subscribit.

His in civitatibus praeiudicium et aequitas primariae iuris fontes sunt, et leges sicut incursiones in ius, quod arte interpretare oportet, videntur. Maximum huius systematis principium est stare decisis, quo omnia nova iudicia praeiudicium iam decisum sequuntur.

Nonnulli eruditi hodie putant ius Anglico-Americanum originem habuit in iure Musulmano, quod fortasse ad Angliam saeculo undecimo cum victoribus Normannis advenit.[11][12]

Ius religiosum

recensere
 
Mulier musulmana in Iemenia, quae burqam gerit, faciem more Islamico occultans.

Multis in religionibus, ius sicut scientia de deo veniens, quae humana gubernare oportet, videtur. Ius hoc sensu et mores et moralitates comprehendit quas deus requirit et sustinet. Iuris religiosi exempla hodie sunt ius musulmanum quod ad religionem Islamicam spectat, ius canonicum quod ad religionem Christianam, ius Hebraicum quod ad religionem Iudaicam, et ius Hindicum quod ad Hinduismum.

Inter iura religiosa, hodie ius musulmanum, maxime per orbem terrarum stratum, in septem civitatibus invenitur. Ius canonicum solum in civitate Vaticana invenitur.

Ius canonicum a iure musulmano maxime discrepat quod ius canonicum mores Romano-Germanici iuri similes sequitur, quamquam ius musulmanum, per analogiam argumentando praeiudicia honorans, mores Anglo-Americano iuri similes sequitur.

Ius consuetudinarium

recensere

Ius consuetudinarium est quodquam iuris systema quod fundamentis in iure Romano-Germanico et iure Anglo-Americano caret. Iuris consuetudinarii exempla sunt ius gentium, quod actus inter civitates gubernat, et ius Mongolicum,[13] quod fundamenta in antiqua Magna Lege Zasag[14] et consuetudine populi nomadici imperii Mongoloci habet.

Iurum genera secundum rei naturam

recensere

Ius inter civitates et gentes

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Ius inter civitates et gentes et Ius consuetudinis.
 
Forum Iuris Gentium, Hagae in Hollandia situm.

Ius inter civitates et gentes dicitur illa praecepta quae civitatis civiumque conductam in societate humana globali regunt. Pars consuetudinaria, ius gentium dicta, fundamenta in iure gentium Romano veteri habet, sed hodie mutat. Ius autem inter gentes dicitur illa pars quae ex conventibus, pactis, foederibusque hodiernis inter civitates constat. Saepe omnia haec iura in quinque genera dividuntur:

Ius constitutionale

recensere

Ius constitutionale illa praecepta sunt quae cuiusdam civitatis rectionem constituunt definiendo eius instituta, magistratus, fines, officia, potestates, iura, et actus. Nonnullis in civitatibus lex specialis magni momenti dicitur magna charta libertatum, aliis rogatio iurum, aliis declaratio iurum. Quae chartae definiunt libertates quas cuiusdam civitatis cives putant fundamentales hominibus omnibus. Hae libertates hominem protegunt tantum contra regminis abusum quantum contra abusum aliorum civium.

Ius criminale

recensere
 
Condemnatus carcere conclusus.

Ius criminale potestatem definit ut rei publicae magistratus crimina edens criminatum in ius arcessant. Crimina meruunt illa maleficia quae civitatis populus putat maleficia non solum inter se sed etiam contra civitatem ipsam.

Actus qui crimina meruuntur inter civitates gentesque aliquanto discrepant. Saepe inter crimina dantur: perduellio, homicidium, peculatus, incendium, testimonium falsum, concussura, raptus, rapina, abductio, fraus, furtum, impetus, tactus, stuprum, et vandalismus.

Quod actus criminalis contra civitatem est, eius poena civitati datur. Poena potest esse severa: possunt pecunis damnari, in carcerem conici, in vincula conici, supplicio capitis affici, vel in crucem agi. Saepe maleficia distinguuntur secundum eius poenae severitatem: scelus maius, crimen maius, vel felonia interdum dicitur actus qui annum aut magis in carcere meruit, scelus minus, crimen minus, vel peccatus, actus qui minus quam annum in carcere meruit.

Reus sceleris maioris criminatus multis iuribus contra accusatorem specialibus vulgo fruatur, sicut iudicium consiliare et ius ad consultum.

Ius ad remedium

recensere
 
Iudicialis ephemeris et malleus quo praetor utitur ad sententiam finalem perficiendam et ad animadversionem conclavis fori obtinendam.

Ius ad remedium principia definit quibus homines pro delictis ab eis sublatis remedium obtinent iudiciale vel aequatabile.

Delictum dicitur maleficium quod inter homines factum contra civitatem ipso facto non putatur. Idem autem actus potest habere in se crimen et delictum, quod contra civitatem et contra hominem factum est. Saepe inter delicta dantur: fidei confractio, damnum, diffamia, iniuria, fraus, furtum, impetus, imprisonamentum falsum, invasio, tactus, miseria imposita, neglegentia, nocumentum, rapina, transgressio, et violatio.

Remedium delicti poena dicitur, quae victimae datur. Inter remedia usitata sunt: compensatio, satisfactio, executio, iniunctio, restitutio, ratiocinium, et declaratio.

Satisfactio constat in praestatione monetaria, quae potest esse compensatoria, punitiva, contractata, incidentalis, legalis, vel nominalis. Executio et iniunctio constant in praestatione actuum quorundam vel in abstinentia ab quibusdam actibus, quo malum luentur. Restitutio a satisfactione aliquanto discrepat restituens lucrum quod actor haberet nisi reus malum contra eum facessisset. Ratiocinium est methodus quo lucra censentur ut illud bene inter reos dividantur. Declaratio est ubi magistratus publice facta pertinentia declarat ut controversia quaedam publice decernitur.

Ius contractus

recensere
 
Contractus litteris antiquus Sumerianus ex anno 2600 a. C. n. putatus.
 
Manus interiugatae, actus qui pactum multis in cultibus monstrat.
 
Personae contractum generis do ut facias subscribunt, actus quod iure eorum mutuam conventionem, consensum, et voluntatem ad rem affirmat.

Ius contractus est ius ad pactiones facendas ubi transactiones, obligationes, et negotia inter personas perficiuntur. Hae pactiones iuris vim inter personas contrahentes habent, vinculum inter eos formantes solemne quod sola re condicta quadamque solvetur.

Contractus sunt pacta inter personas specialia quae iure servanda sunt. Contractus igitur dicuntur pacta iure vestita quamquam pacta simplicia dicuntur pacta nuda. Ut contractus faciantur, inter personas contrahentes necesse sunt generaliter quinque res: conventio, consensus, voluntas, potestas, obsequium, et legalitas. Pactum simpliciter requirit conventionem (placitum) et consensum inter homines, quamquam contractus requirit et voluntatem ad iuris vinculum sumendum et potestatem (sui iuris statum) ad res independenter solvendum, Multis in iuridictionibus, necesse est quoque habere legalitem, hoc est leges pertinentes de re contracta sequi. Exempli gratia cum domus emuntur, necesse est contractum scriptum secundum praecepta specilia facere, ut fraus evitetur. Desiderum de obsequio, in nonnullis iuridictionibus Anglo-Americanis adhibitum, est hodie controversum; ubi obsequium requiritur, ut contractus validus faciantur necesse est monstrare quamque personam obseqium ad pactum ferre.

Omnes obligationes, Gaius ait, aut ex maleficio aut ex contractu nascuntur. Latine contractus igitur idem saepe significat quam obligatio contracta. Secundum iurisprudentes duo sunt lata contractus genera:

Distinctio inter genera nominata et innominata a Gaio et Iustiniano I prima facta est, qui illis nominatis contractibus nomina assignaverunt. Distinctiones quoque plerumque agnoscuntur inter contractus bonae fidei et contractus iuris stricti, et inter contractus bilaterales et contractus unilaterales.

Ius dominii

recensere
 
Nota iuris auctoris. Hoc symbolum ex vocabulo Anglico copyright provenit, 'ius duplicandi' significante.

Ius dominii spectat ad omnes res aestimabiles quae nostra, vestra, vel illis esse dici potest. Ius eas res dicit quae domino esse potest, definit quos actus dominus eis rebus facere potest, et instituit quomodo eorum dominium dominus ad alterum transferre potest.

Ex antiquitate iurisprudentes duo dominii iuris aspectus distinguunt: ius in rem et ius in personam. Ius in rem propriae rei possessionis ius est, ubi homini res suas ipsas tenendum est. Ius in personam autem est ius in rei beneficium nec necessario in rem ipsam tenendum; solacium igitur pro damnis et amissionibus sinit, vel sine iure in rei ipsae possessionem. Ius quoque multum inter rei possessionem et rei dominium distinguit, quod dominus suam rem mutuare potest.

Proprietas plerumque omnes res privatae dicitur sicut:

Ius fundi, maxime complexum, plerumque fundamenta multorum iurum proprietatis privatae dare dicitur.

Ius societatum

recensere
 
Familia magna quaedam Hispanica, oeconomica socialisque unio maximi momenti.

Ius societatum potest dici libertas ad omnes consortiones voluntarias faciendas, et speciales obligationes et immunitates familiarum, institutorum religiosorum, collegiorum, syndicatuum, et caeterorum. De hoc multum a civitatis moribus dependet. Ius societatum hodie saepe complectitur:

De natura iuris

recensere

Ab antiquitate homines clari de iuris natura saepe deliberaverunt, sicut Aristoteles qui olim scripsit Politica, Cicero qui cripsit De Legibus et De re publica.

Nexus interni

  1. Robertson 2006: 90.
  2. Willis 1926.
  3. Gibbs, Jack P. (1968). "Definitions of Law and Empirical Questions". Law & Society Review 2 (3): 429–446 .
  4. Akers, Ronald L. (1965). "Toward a Comparative Definition of Law". Journal of Criminal Law and Criminology 56 (3): 301–306 
  5. Thomas Hobbes, Elementa Philosophica de Cive, 1642: (Google Books) (Latine).
  6. Benveniste (1973: 389–398).
  7. E.g., Watkins (1985), s.v. *yewes-. De significatione disseruerunt Dumézil (1969) et Polomé (1987).
  8. Lapis niger (CIL I² 1) formam IOVESTOD 'iusto' habere videtur.
  9. Verbum dicendi a prima origine idem valuit ac demonstrare vel ostendere; cf. Gr. δείκνυμι 'ostendo' < PIE *deik-.
  10. Luban, Law's Blindfold, 23
  11. John A. Makdisi, "The Islamic Origins of the Common Law," North Carolina Law Review 77 ((Iunio 1999) (5): 1635–1739.
  12. Confer "Common Law," Catholic Encyclopedia (Novi Eboraci: Robert Appleton Company, 1913).
  13. http://www.nyulawglobal.org/globalex/Mongolia.htm
  14. Cold Siberia.
  15. Confer Universalem de hominis iuribus declarationem et alteram versionem Declarionem hominis iurium universam

Bibliographia

recensere
  • Bensa, Antonius Maria. 1855. Iuris naturalis universi summa, ad errores hodiernos revincendos. Oxoniae: Universitas Oxoniensis. Google Books.
  • Benveniste, Emile. 1973. Indo-European Language and Society. Liber conversus ab Elizabeth Palmer. Londonii: Faber & Faber.
  • Berger, Adolf, ed. 1953. Encyclopedic Dictionary of Roman Law. Philadelphiae: The American Philosophical Society. The Lawbook Exchange, Ltd., 2002. ISBN 1-58477-142-9, 9781584771425. (Google Books).
  • Dumézil, Georges. 1969. Idées romaines. Lutetiae: NRF-Gallimard.
  • Hobbes, Thomas. 1642. Elementa Philosophica de Cive. (Google Books) (Latine)
  • Mousourakis, George. 2003. The Historical and Institutional Context of Roman Law. Ashgate Publishing. ISBN 0-7546-2114-6, 9780754621140. (Google Books).
  • Polomé, Edgar C. 1987. "Der indogermanische Wortschatz auf dem Gebiete der Religion." In Studien zum indogermanischen Wortschatz, ed. Wolfgang Meid, 201–217. Innsbruck: Institut für Sprachwissenschaft.
  • Tierney, Brian. 2001. The Idea of Natural Rights: Studies on Natural Rights, Natural Law, and Church Law, 1150-1625. William B. Eerdmans Publishing. ISBN 0-8028-4854-0, 9780802848543. Google Books.
  • Watkins, Calvert. 1985. The American Heritage Dictionary of Indo-European Roots. Bostoniae: Houghton Mifflin. (Quarta editio anni 2000 hic legi potest.)

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad ius spectant.