Imperium Mongolicum (Mongolice Монголын Эзэнт Гүрэн, Mongolyn Ezent Güren, vel Их Mонгол улс, Ikh Mongol Uls) fuit imperium quod saeculis tertio decimo quartoque decimo terras ab Europa Orientali trans Asiam temperavit, latissimum in historia mundi imperium confine. Ex coniunctione nationum Mongolum Turcicorumque in una dicione per hodiernam Mongoliam oritur, et ob incursus crevit, Cingischam omnium Mongolum rege anno 1206 edicto. Maxime amplificatum, imperium a Danubio ad Mare Iaponicum et a Siberia septentrionali ad terram Camboiorum extendit, super plusquam 24 000 000 chiliometrorum quadratorum (9 266 000 milia quadrata),[1] 22 centesimas totius orbis terrarum superficiei, et plusquam 100 decies centena milia hominum dominatum est.

Expansio Imperii Mongolici

Respublica saepe appellatur Mongolicum Mundi Imperium quia multum Eurasiae implicavit.[2][3][4][5][6][7] Imperii victoriae et civiles oeconomicique effectus tam magnam Veteris Mundi partem conturbaverunt ut eius bella cum aliis magnis potestatibus in Africa, Asia, et Europa nunc a nonnullis habentur antiquum bellum mundanum.[8][9] Sub novis Mongolum technologiis, variae merces ideologiaeque trans Eurasiam disseminatae permutataeque sunt.

Cingischam Imperator. In Museo Palatii Reipublicae, Taipeii Taivaniae servata.

Imperium autem post bellum successionis annos 12601264 diffindi coepit, Orda Aurea chanatuque Tschagataico de facto liberis, et Cobilam imperatorem ('cham') reicientibus,[10][11] tempore cuius mortis imperium in quattuor diciones separatas—chanatus Orda Aurea, chanatus Tschagataicus, Ilkhanatus, et Imperium Magni Chani (Domus Yuan)—iam fregerat, quorum unusquisque suas exspectationes rationesque petebat,[12] sed omnis Imperium Mongolicum firmiter coniunctum manebat.[13] Cum Cobila ipse chanos Tschagataidas familiasque Ogedeidas in suam dicionem cogere conaretur, Mongoles in Media Asia ei prospere resistiterunt. Denique anno 1304 omnes khanes Mongolici Temür Öljeytü kagan, Kublai successorem, se summiserunt, et mundus Mongolicus iterum unum principem supremum primo tempore accepit post 1259, sed potestas chanorum ultimorum auctoritatem Cingischam et trium proximorum successorum non aequavit.[14] Domu Yuan anno 1368 comminuta, Imperium Mongolicum postremo dissolutum est.

Etymologia

recensere
 
Sigillum in litteris a Güyük Magno Khan ad Innocentium Papa IV, anno 1246 impositum.

Imperium Mongolicum in lingua Mongolica appellatur Mongolyn Ezent Guren (Монголын эзэнт гүрэн), quod ad verbum significat 'Imperatoria Mongolum Potestas', et Ikh Mongol Uls (Их Монгол улс), quod ad verbum significat 'Maior Mongolum Civitas'. Ambo nomina rite adhibentur.

Historia civilis

recensere
 
Eurasia incursionibus Mongolicis incipientibus, circa 1200.

Antequam orta est Domus Jin, ab Iurchenis condita, Domus Liao nationis Khitai in Mongolia, Mandshuria, partibusque Sinarum Septentrionalium a saeculo decimo dominata est. Anno autem 1125, Domus Jin Domum Liao deiciens, terras olim Liao in Mongolia capere conata est. Khamag Mongoles, sub Qabul Khan, proavo Temujin (Cingischam), vicissim copias Domus Jin ex eorum terras expulserunt, saeculo duodecimo ineunte. Denique Mongoles Tatarique facti sunt aemuli saevi. Aurei Domus Jin Reges Tataros confirmaverunt ut nomades maneant debiles. Erant illo tempore in planitie Mongolica quinque praecipui tribus (khanlik) potentes: Kereyd, Mongoles, Naiman, Merkit, Tatari.

Temujin, principis Mongolici filius, qui arduam pueritiam expertus est, tribus nomadicos Mongolicos Turcicosque suo imperio congregavit. Duo socii—Wang Khan Toghoril, patris amicus potensque princeps Kereydicus, et Jamukha, gentis Jadran, princeps puerilisque amicissimus (anda)—ei auxilium dederunt ut Merkitos (quorum exercitus uxorem Borte surripuerat), Naimanos, et Tataros vinceret. Temujin furto raptuque sine concessu interdixit, et spolia inter bellatores Mongolicos eorumque familias divisit, contra morem spoliorum optimatibus permissorum.[15] Nomen sic tenebat khan (imperator); patrui autem imperii etiam erant heredes.

Nexus interni

Pinacotheca

recensere
  1. Peter Turchin, Jonathan M. Adams, et Thomas D. Hall, "East-West Orientation of Historical Empires," Novembri 2004.
  2. Paul D. Buell, Historical Dictionary of the Mongol World Empire.
  3. Georgius Vernadsky, The Mongols and Russia.
  4. Peter M. Jackson, The Delhi Sultanate: A political and military history.
  5. John Andrew Boyle, The Mongol World Empire, 1206–1370.
  6. David Curtis Wright, The History of China, p. 84.
  7. Yong Yap Cotterell et Arthur Cotterell, The Early Civilization of China, p. 223.
  8. Jack Weatherford, Genghis Khan and the Making of the Modern world.
  9. Reuven Amitai-Preiss, Mongols and Mamluks: The Mamluk-Ilkhanid War, 1260-1281.
  10. The Islamic World to 1600: The Golden Horde.
  11. Michael Biran, Qaidu and the Rise of the Independent Mongol State in Central Asia (The Curzon Press, 1997, ISBN 0-7007-0631-3).
  12. The Cambridge History of China: Alien Regimes and Border States, p. 413.
  13. Lubin, Nancy, "Rule of Timur," in Curtis.
  14. Peter Jackson, The Mongols and the West, p.127.
  15. Riasanovsky, Fundamental Principles of Mongol law, p. 83.

Bibliographia

recensere
  • Brent, Peter. 1976. The Mongol Empire: Genghis Khan: His Triumph and his Legacy. Londinii: Book Club Associates.
  • Buell, Paul D. 2003. Historical Dictionary of the Mongol World Empire. Scarecrow Press. ISBN 0-8108-4571-7.
  • Farale, Dominique. 2003. De Gengis Khan à Qoubilaï Khan : la grande chevauchée mongole. Economica. ISBN 2-7178-4537-2.
  • Farale, Dominique. 2007. La Russie et les Turco-Mongols: 15 siècles de guerre. Economica. ISBN 978-2-7178-5429-9.
  • Howorth, Henry H. (1876) 1965. History of the Mongols from the 9th to the 19th Century: Part I: The Mongols Proper and the Kalmuks. Novi Eboraci: Burt Frankin. Prima editio. Londini.
  • Kradin, Nikolay, et Tatiana Skrynnikova. 2006. "Genghis Khan Empire." Moscuae: Vostochnaia literatura. ISBN 5-02-018521-3.
  • Kradin, Nikolay, et Tatiana Skrynnikova. 2006. "Why do we call Chinggis Khan's Polity 'an Empire'?" Ab Imperio 7(1):89–118. ISBN 5-89423-110-8.
  • May, Timothy. 2007. "The Mongol Art of War." Yardley: Westholme Publishing.
  • James D. Ryan, "Christian Wives of Mongol Khans: Tartar Queens and Missionary Expectations in Asia" in Journal of the Royal Asiatic Society series tertia, vol. 8 (1998) pp. 411–21 JSTOR
  • Simon de Sancto Quintino. 1965. Historia Tartarorum (anno circiter 1247), ed. a Jean Richard. Lutetiae.
  • Weatherford, Jack. 2004. Genghis Khan and the Making of the Modern World. Three Rivers Press. ISBN 0-609-80964-4.
  • Woods, Shelton. 2002. Vietnam: An Illustrated History. Hippocrene Books. ISBN 0-7818-0910-X.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Imperium Mongolicum spectant.