Simon de Sancto Quintino
Simon de Sancto Quintino, qui medio saeculo XIII floruit, frater Dominicanus, legatus fuit qui cum Ascelino de Lombardia ad Tartaros anno 1245 iussu papae Innocentii IV iter fecit.
Res apud Vicidata repertae:
Simon de itinere suo relationem scripsit hodie deperditam. E fragmentis partim nobis cognoscitur a Vincentio Bellovacensi servatis in encyclopaedia cuius titulus est Speculum historiale. Relatio a Vincentio "Libellus fratris Simonis" appellatur. Fragmenta ab editore Ioanne Richard anno 1965 sub titulo Historia Tartarorum congessa sunt.
Bibliographia
recensere- Jean Richard, ed., Simon de Saint-Quentin: Histoire des Tartares. Lutetiae, 1965
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • |