Issedon Scythica

Imperii Mongolici caput

Issedon Scythica[1], vel Caracoram[2], nunc vulgo Charchorin (Mongolice Хархорин), est urbs Mongoliae antiqua, Chingis chani sedes, et imperii Mongolici caput ab anno 1235 ad annum 1260. Ad Orchonem fluvium sita est. Anno 2016, plus quam duodecim milia incolarum habuit.

Wikidata Issedon Scythica
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Mongolia
Locus: 47°11′51″N 102°49′26″E
Numerus incolarum: 9 439
Zona horaria: UTC+07:00

Gestio

Procuratio superior: Övörkhangai Province

Geographia

Superficies: 2 072 chiliometrum quadratum
Despectus in Issedonem Scythicam anno 2023.

Historia

recensere

Anno 1220 Chingis chanus sedem suam ad ripam Orchonis statuit. Ugadaio chano filio eius regnante urbs crescebat, aula regia magna constructa est. Anno 1235, moenia argillosa aedificata sunt. Guiuk chano et Munke chano regnantibus, hic caput manebat; tunc et Iaroslaus magnus dux et Alexander Nevensis aliique knezi Issedonem visitabant. Cobila chanus in Shandu et postea in Pechinum sedem transtulit.

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.v. Issedon, Tartaria. Issedonem Sericam (quae et Cambalis) Hofmannus Khanbaliq, i.e. Pechinum hodiernum nominare videtur.
  2. Hofmannus s.v. Tartaria.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 47°11′51″N 102°49′26″E • 2030927 GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия