Calvert Watkins (13 Martii 1933 – 20 Martii 2013) fuit professor emeritus rerum linguisticarum classicarumque apud universitatem Harvardianam et professor residentialis apud universitatem Californiensem Angelopolitanam. Doctoratum meruit, dissertatione Indo-European Origins of the Celtic Verb, I: The Sigmatic Aorist oblata, apud Institutum Studiorum Superiorum Dublinense,[1] ubi, discipulus Georgii Kuryłowicz, structuralismum in studiis philologiae Celticae et Indoeuropaeae promovit. Postea commentarios permultos de lexico et arte poëtica Indoeuropaea divulgavit, tandemque librum How to Kill a Dragon: aspects of Indo-European poetics.

Campus universitatis Harvardianae, prope aedes "Grays Hall" nomine (laeva), ubi Watkins officinam habuit dum professor hac in universitate erat.

Permultos discipulos habuit, inter quos Ioshua Katz et Jay Jasanoff. Uxor fuit Stephania Jamison, profestrix linguae Sanscritae.

Opera selectaRecensere

  • 1962: Indo-European Origins of the Celtic Verb, I: The Sigmatic Aorist. Eblanae: Dublin Institute for Advanced Studies, 1962
  • 1969: Indogermanische Grammatik, III i: Geschichte der indogermanischen Verbalflexion (Heidelbergae: Winter)
  • 1985: The American Heritage Dictionary of Indo-European Roots (Bostoniae: Houghton-Mifflin, ed. secunda, 2000) (Paginae selectae apud Google Books)
  • 1987: (editor) Studies in Memory of Warren Cowgill (1929-1985) (Berolini: de Gruyter)
  • 1992: "Historical linguistics and culture history", "Indo-European languages", "Stylistic reconstruction" in International Encyclopedia of Linguistics (Novi Eboraci: Oxford University Press)
  • 1994: Selected Writings ed. Lisi Oliver. 2 voll. (Aeniponti: Innsbrucker Beiträge zur Sprachwissenschaft)
  • 1995: How to Kill a Dragon: aspects of Indo-European poetics (Oxonii: Oxford University Press) (Paginae selectae apud Google Books)
  • 2004: "Hittite" in Cambridge Enclopedia of the World's Ancient Languages (Cantabrigiae: Cambridge University Press)

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Mír Curad, Studies in Honor of Calvert Watkins edd. J. Jasanoff, H. C. Melchert, L. Oliver. Aeniponti: Innsbrucker Beiträge zur Sprachwissenschaft, 1998.

Nexus externiRecensere