Iurum humanorum declaratio universalis

Iurium humanorum declaratio universalis[1][2] est professio a conventu generali Consociationis Nationum apud Palatium de Chaillot Lutetiae die 10 Decembris 1948 rite decreta, duodequinquaginta suffragiis probantibus, nemine improbante, octo autem se abstinentibus. Liber primatum memorandorum hanc declarationem documentum in plurimas linguas omnium temporum conversum appellat.[3] Declaratio ex clade belli mundani alterius orta est, cuius inter auctores Renatus Cassin, Iacobus Maritain, Alienora Roosevelt, Carolus Malik numerabantur. Est fundamentum omnis legis internationalis de iuribus humanis et prima perscriptio universalis iurium quae omnes homines natura possident. Constat ex triginta capitibus, quae in posterioribus foederibus inter civitates, regionalibus iurium humanorum instrumentis, et constitutionibus legibusque civitatum accuratius explicata sunt.[4]

Pittacium cursuale Consociationis Nationum declarationem commemorat.

Iura per declarationem sancita

recensere

Declaratio statuit omnes homines dignitate et iuribus pares nasci.[5] Vetat discrimen propter sexum, genus, linguam, religionem, sententias civiles;[6] vetat servitutem et cruciatum.[7] Lex debet omnes aequo iure tueri.[8] Omnes patriam habent, in qua libere versari possunt; licet eis alias civitates visere et in patriam reverti.[9] Declaratio affirmat omnibus ius esse matrimonii ineundi et familiae constituendae.[10] Omnibus libertatem tribuit sentiendi, religionis colendae, cogitandi.[11] Omnes rem publicam administrare possunt, sive ipsi sive per legatos, atque "populi voluntas publicae potestatis fundamentum est."[12] Omnibus ius quietis et laboris tribuitur.[13]

Nexus interni

De sexagesimo festo anniversario

recensere
 

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Varia foedera historica

recensere

Leges de iuribus humanis

recensere

Leges inter civitates de iuribus humanorum

recensere

Alii nexus

recensere

Nexus externi

recensere

Materiae audiovisuales

recensere
  1. Iura humana apud Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Societas Litterarum Finnicarum, 2006); declaratio + gen. apud auctores antiquos invenitur.
  2. Alia nomina proposita: Universalis de iuribus hominum declaratio (secundum Socratis Gymnasii Romani versionem); declaratio iurium hominum universa (secundum Gymnasii Noviodunensis Helvetici versionem).
  3. Universal Declaration of Human Rights Contact Page, Unhchr.ch, inventum 10 Decembris 2008.
  4. Paul Williams, ed., The International Bill of Human Rights (Entwhistle, 1981): prima declarationis editio quasi liber, cum praefatione a Iacobo Carter scripta.
  5. Articulus 1: textus Latinus invenitur apud officium curatoris supremi consociationis nationum pro iuribus humanis.
  6. Articulus 2
  7. Articuli 4, 5.
  8. Articulus 7.
  9. Articuli 13, 14, 15.
  10. Articulus 16.
  11. Articuli 18, 19.
  12. Articulum 21.
  13. Articula 23, 24.

Bibliographia

recensere
  • Morsink, Johannes. 1999. The Universal Declaration of Human Rights: Origins, Drafting and Intent. Philadelphiae: Preli Universitatis Pennsylvaniae.
  • Nurser, John. 2005. For All Peoples and All Nations: Christian Churches and Human Rights. Genevae: WCC Publications.