Petitio, quo vocabulo exprimuntur et actio petendi et quae ea actione continentur, genus querimoniae est de iniuria accepta, imprimis ad iudicem vel magistratum delata.

Hodie Charta de iuribus fundamentalibus Unionis Europaeae[1] ius petitionis ad Parlamentum Europaeum admisit et Lex Fundamentalis Germaniae[2] idem ius admisit.

Sed non solum ab iuris peritis et oratoribus usitatum est. Eiusmodi petitionibus et querimoniis alios homines, immo etiam ipsos deos precibus taliter compositis alloqui solemus.

Quae praecepta in petitione prodenda observari oportet, in commentariis Servii legimus[3] insigni illustrata exemplo. Nam Iuno cum urbe Troia vastata Aeneam una cum suis effugere vidisset, ira inflammata ab Aeolo, ut sibi opitularetur, petivit. Eam petitionem Servius loco citato perdescribit: Rhetoricum esse in omni petitione haec observare, ut possit praestare, qui petitur; ut sit possibilitas; ut sit res iusta, quae petatur; ut habeat modum petitio; ut sequatur remuneratio. Et sciendum est, ait, secundum hunc ordinem omnes petitiones formare Vergilium, ut in hoc loco possibilitas est 'et mulcere dedit fluctus et tollere vento'. Iusta petitio est 'gens inimica mihi'; omne enim quod contra inimicos petimus, iustum est. Modus petitionis est 'et dissice corpora ponto'. Remuneratio 'sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae'.

Notae recensere