Crimen
Crimen est accusatio iuridica: ope consilioque hominis alicuius scelus aliquod commissum esse.[1] Crimen non est igitur ipsum scelus delictumve sed factum sive facinus, quo quis accusatur (sive in crimen vocatur),[2] atque in iudicium adducitur. Itaque cum de sceleris,[3] facinoris,[4] maleficii[5] crimine loquimur, deliberandum est, utrum hic de crimine commenticio agatur,[6] an non. Qui crimen defendit[7] sceleri non favet sed accusationem sceleris depellere vult.[8]
Notae
recensere- ↑ Cic. Cael. 6 "Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet, argumento probet, teste confirmet."
- ↑ Cic. Rosc.Amer. 38.
- ↑ Cic. Cael. 56 "vos non videtis fingi sceleris maximi crimen."
- ↑ Cic. Cael. 65 "ad se revocarent maximi facinoris crimen"
- ↑ Cic. Rosc.Amer. 72 "Tanti malefici crimen . . . probare te, Eruci, censes posse".
- ↑ Cic. Rosc.Amer. 42.
- ↑ Cic. Verr. 2.3.212.
- ↑ Cic.Cael. 31 "de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa.