Perduellio in iure Romano denotat illam actionem, qua quis (imprimis magistratus) ad similitudinem hostis externi duellum (id est bellum) facit patriam aut actionem animumve hostilem adversus rem publicam praebet.

Perduellionem partem fuisse duodecim tabularum ac capite punitam esse inter alios ex Marciano[1] patet:

Lex duodecim tabularum iubet eum, qui hostem concitaverit quive civem hosti tradiderit, capite puniri. lex autem iulia maiestatis praecipit eum, qui maiestatem publicam laeserit, teneri: qua lis est ille, qui in bellis cesserit aut arcem tenuerit aut castra concesserit. eadem lege tenetur et qui iniussu principis bellum gesserit dilectumve habuerit exercitum comparaverit: quive, cum ei in provincia successum esset, exercitum successori non tradidit: quive imperium exercitumve populi romani deseruerit: quive privatus pro potestate magistratuve quid sciens dolo malo gesserit: quive quid eorum, quae supra scripta sunt, facere curaverit.

Titus Livius in opere ab urbe condita primam et actionem et appellationem perduellonis causa narrat:

Movet feroci iuveni animum comploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam. ( ... ) Atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat. Tamen raptus in ius ad regem. Rex ne ipse tam tristis ingratique ad volgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato "Duumviros" inquit, "qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio." Lex horrendi carminis erat: "Duumuiri perduellionem iudicent; si a duumviris provocarit, provocatione certato; si vincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; verberato vel intra pomerium vel extra pomerium."
Quamquam duumviri Horatium noxium esse iudicaverunt, ei tamen ad populum appellare licuit: Non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum, absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae. Itaque ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut filium expiaret pecunia publica. Is quibusdam piacularibus sacrificiis factis quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem.[2]

Libera re publica Romana exeunte antiqua perduellionis lex paene obsoleta facta a lege maiestatis, quae plura crimina amplectitur, substituta est. Tamen anno 63 a.C.n. Gaius Rabirius instigante Caesare a tribuno plebis Tito Labieno perduellionis reus factus et, quod Lucium Saturninum tribunum plebis anno 100 a.C.n. (id est 36 annis ante!) interfecisset. Caesar lege usus est, ut Rabirium aliosque adversarios tolleret.

  1. Marcianus D. 48,4,3
  2. Titus Livius, ab urbe condita 1,26.

Bibliographia

recensere
  • Christian Reinhold Köstlin: Die Perduellio unter den Römischen Königen. Verlag der H. Laupp’schen Buchhandlung, Tubingae 1841, (in interete).
  • Klaus Tietz: Perduellio und Maiestas. Eine rechtshistorische Untersuchung unter besonderer Berücksichtigung des Lebens und Wirkens Benedikt Carpzovs. 1936, (Alma Mater Halensis, thesis doctoralis, 1936).
  • Christoph Heinrich Brecht: Perduellio. Eine Studie zu ihrer begrifflichen Abgrenzung im römischen Strafrecht bis zum Ausgang der Republik (= Münchener Beiträge zur Papyrusforschung und antiken Rechtsgeschichte. H. 29, ISSN 0936-3718). Beck, Monaci 1938, (Item: Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis, thesis doctoralis, 1937).
  • Giuseppe Grosso: Provocatio per la perduellio, provocatio sacramento e ordalia. In: Bullettino dell’Istituto di Diritto Romano Vittorio Scialoja. Vol. 63 = Ser. 3, vol. 2, 1960, ZDB-ID 213721-5, p. 213–220.
  • Andreas Pesch: De perduellione, crimine maiestatis et memoria damnata. Shaker, Aquisgrani 1995, ISBN 3-8265-0583-2 (Item: Universitas Treverensis, thesis doctoralis, 1993).