Lex maiestatis plures leges Romanos complectitur, quibus in crimina rei publicae vel imperatoris animadverti licuit.

Maiestas apud Romanos antiquos proprium designavit, quod ad deos, homines illustres, imprimis imperatores Romanos, sed etiam patrem familias contigit. Praeterea dignitatem civitatis significavit, et quidem tam principatum populi Romani super alios populos quam principatum civitatis super singulos cives. Cum ex libera re publica principatus factus sit, maiestas magis magisque in personam imperatoris delata est.

Laesa maiestas omnibus temporis crimen haberi potuit, sive crimina minutae maiestatis, quae exsilium sequebatur, sive crimen laesae maietatis, quod capitis supplicio luebatur. Verbum antiquius fere idem designans perduellio fuit.

Si plus cognoscere vis, vide etiam perduellio.

Lex Iulia maiestatis (forsitan anno 48 a.C.n. pronuntiata)[1] deinceps regula mansit ad crimen laesae maiestatis puniendum.

In digestis legitur:[2]

Maiestatis autem crimen illud est, quod adversus populum Romanum vel adversus securitatem eius committitur. quo tenetur is, cuius opera dolo malo consilium initum erit, quo obsides iniussu principis interciderent: quo armati homines cum telis lapidibusve in urbe sint conveniantve adversus rem publicam, locave occupentur vel templa, quove coetus conventusve fiat hominesve ad seditionem convocentur: cuiusve opera consilio malo consilium initum erit, quo quis magistratus populi Romani quive imperium potestatemve habet occidatur: quove quis contra re m publicam arma ferat: quive hostibus populi Romani nuntium litterasve miserit signumve dederit feceritve dolo malo, quo hostes populi Romani consilio iuventur adversus rem publicam: quive milites sollicitaverit concitaveritve, quo seditio tumultusve adversus rem publicam fiat.

Cum lege Qusquis imperatoris Arcadii anno 397 pronuntiata etiam voluntas laesae maiestatis poena digna facta est. Ad hoc maiestas imperatoris ad magistratus translata est. Patrimonium non tantum reorum sed etiam filiorum eorum abductum est.

Etiam medio aevo et postea lex maiestatis, qua ius Romanum in usum venit, adhibebatur.

  1. Gundel conicit legem primo a Caesare factam, postea ab Augusto rectractam esse, vide: Hans Georg Gundel: Der Begriff maiestas im politischen Denken der römischen Republik, in: Historia 12 (1963) 283–320.
  2. Ulpianus D 48, 4, 1, §1

Bibliographia

recensere
  • Martin Avenarius: Maiestas (Crimen maiestatis). In: Reallexikon für Antike und Christentum. Band 23, Hiersemann, Stuttgardiae 2010, ISBN 978-3-7772-1013-1, coll. 1135–1156.
  • Christian Gizewski: Maiestas. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 7, Metzler, Stuttgardiae 1999, ISBN 3-476-01477-0, Coll. 710–712.
  • Gundel, Hans Georg: Der Begriff maiestas im politischen Denken der römischen Republik, in: Historia 12 (1963) 283–320.