Duodecim tabulae
Duodecim tabulae,[1] in Digestis lex duodecim tabularum,[2] sunt exempla legis antiquissimae Romanorum, quae traduntur ab anno 451 ad 450 a decemviris legibus scribundis compositae esse. Nullum exemplar harum legum exstat, sed ex variis textibus plurimae leges restitui possunt. Imprimis iurisconsulti Sextus Aelius Paetus[3] et Marcus Antistius Labeo et Gaius commentaria ad XII tabulas composuere e quibus pauca fragmenta in Digestis et apud Aulum Gellium[4] servata sunt.
Historiographia
recensereSic traditur apud Livium: consulatu modo pristino de legibus non divulgasse, quas solum pontifices patriciique novissent, et praeterea severissime in plebem actum esse; Terentilium vero anno 462 hortatum ut publice vulgaretur, ne leges plebs ignoraret; cui patricios strenue et diutius obstetisse; sed circiter 451 primos decemviros creatos esse, ut leges perscriberent.
De origine Graeca
recensereTitus Livius[5] et Dionysius Halicarnassensis[6] legatos Athenas ad Solonis leges cognoscendas a senatu missos rettulerunt, antequam decemviri leges conscribendas susciperent. Haec sunt verba Titi Liviː Cum de legibus conueniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus A. Manlius P. Sulpicius Camerinus, iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae ciuitatium instituta mores iuraque noscere. Dionysius etiam duas legationes et Athenas et in Magnam Graeciam memorabat. Plerique eruditi moderni hanc fabulam dubitanter acceperunt[7], quia leges Solonis iam a Pisistrato abrogatae erant nec aetate Periclis medio quinto saeculo a.C.n. vigebant. Item Strabo[8] et Plinius Maior[9] magnas partes in legibus elaborandis Ephesio viro Hermodoro philosopho adsignabant. Nec validiora visa sunt eorum testimonia eruditis modernis quia Hermodorus, Heracliti amicus, sexto saeculo a.C.n. vixit[10]. Fieri quidem potuit ut nonnullae formulae in legibus Graecis frequenter occurrentes Latine conversae in Duodecim Tabulas transferrentur; item ipsum codificandi propositum fortasse a Graecis sumptum est, at ius ipsum Latinum videtur[11].
Notae
recensere- ↑ Cic., Tusc. 4.4 (et alibi); Varr., Lat. 5.22 (et alibi); Liv. 6.1.10 (et alibi); Quint., Inst. 3.6.84; Plin., Nat. 28.18; Tac., Ann. 3.27 (et alibi).
- ↑ Dig. 56.16.220.pr (multa dena exempla)
- ↑ Pomponius in Digestis I.2.2.38.
- ↑ Noctes Atticae, I.12.18 ; VI.15 ; XX.1.
- ↑ Ab Urbe condita III.31.8; 32.1; 33.5
- ↑ Antiquitates Romanae X.51.5.
- ↑ Ducos (1978) pp.13-24.
- ↑ Geographica XIV.1.25. Cf iurisconsultus Pomponius in Digestis I.2.2.4 qui et ipse fabulam dubitanter recipitː leges duodecim tabularum. quarum ferendarum auctorem fuisse decemviris Hermodorum quendam Ephesium exulantem in Italia quidam rettulerunt.
- ↑ Plinius, Naturalis historia XXXIV.11.21ː Hermodori Ephesii ... legum quas decemviri scribebant interpretis. Statuam in Comitio habebat.
- ↑ Ducos (1978) pp.25-29.
- ↑ Ducos (1978) pp.54-68.
Editiones cum commentario
recensere- 1616 ː Iacobus Gothofredus, Fragmenta XII. Tabularum suis nunc primum tabulis restituta probationibus notis, Heidelbergae, typis Iohannis Lancelloti. Prima haec editio ordinem fragmentorum ab editoribus hodiernis etiamnunc observatum instituit, ordinem non scientifice quidem probatum sed tralaticium. Auctor hoc opus historico Iacobo Augusto Thuano dedicabat.
- 2018 ː Michel Humbert, La loi des XII tables ː édition et commentaire. Rome : École française de Rome. Introductio apud Academia.edu.
Plura legere si cupis
recensere- Fridericus Boesch, De xii tabularum lege a Graecis petita; quaestiones philologae. Dissertatio inauguralis, Gottingae, 1893.
- Michèle Ducos,L'influence grecque sur la loi des Douze Tables, Parisiis, Presses universitaires de France, 1978.
- Xaverius Lelièvre, Commentatio antiquaria de legum XII tabularum patria, Lovanii, Vanlinthout, 1827.
- André Magdelain, "Les mots «legare» et «heres» dans la loi des XII tables", Publications de l'École Française de Rome, 1990ː 659-677
- Georg Steinhausen, De Legum XII tabularum patria, dissertatio inauguralis historica, Gryphiswaldiae, F. G. Kunike, 1887.
Nexus externus
recensereVide Duodecim tabulae apud Vicifontem. |
- Leges duodecim tabularum (Bibliotheca Augustana)
- S. Riccobono, Fontes iuris Romani antejustiniani, I, Firenze, 1941, pp. 21-75ː Leges duodecim tabularum