Regiones Italiae Augustae
(Redirectum de Regiones Italicae Augustae)
Regiones Italiae Augustae sunt eae regiones undecim quae ab Augusto principe discriptae sunt. Qua discriptione Italia omnis tam paeninsularis quam sub Alpibus iacens cum urbibus suis ad commodius administrandum divisa est. Divisio una cum indice urbium a Plinio Maiore in Naturali historia recitatur.[1]
- Regio prima in qua Latium et Campania comprehenduntur
- Regio secunda in qua Apulia et Calabria comprehenduntur
- Regio tertia in qua Lucania et Bruttium comprehenduntur
- Regio quarta in qua Samnium comprehenditur
- Regio quinta in qua Picenum comprehenditur
- Regio sexta in qua Umbria comprehenditur
- Regio septima in qua Etruria comprehenditur
- Regio octava in qua Aemilia et Romandiola comprehenduntur
- Regio nona in qua Liguria comprehenditur
- Regio decima in qua Venetia, Tridentinum, Forum Iulii-Venetia Iulia comprehenduntur
- Regio undecima in qua Transpadana comprehenditur
Notae
recensere- ↑ "Nunc ambitum eius urbesque enumerabimus, qua in re praefari necessarium est auctorem nos Divum Augustum secuturos discriptionemque ab eo factam Italiae totius in regiones XI ...": Plinius, Naturalis historia 3.46 et seq.
Bibliographia
recensere- Ray Laurence, The Roads of Roman Italy: Mobility and Cultural Change (Londinii: Routledge, 2002) (Paginae selectae apud Google Books) ubi videbis rubricam "The Augustan regions: the state's geography"
Regiones Italiae Augustae
Tabula Italiae Romanae