Forum Iulium et Venetia Iulia
Civitas: Italia
Locus: 46°6′0″N 13°7′0″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Carinthia, Carniola Superior, Goritiana, Carstica Litoranea, Venetia
Forma
Caput: Tergeste
Subdivisiones: Provincia Utinensis, Provincia Portonaonensis, Provincia Goritiensis, Provincia Tergestina
Gestio
Consilium: Regional Council of Friuli-Venezia Giulia
Vita
Sermo publicus: lingua Italiana, lingua Foroiuliensis, lingua Slovena, lingua Theodisca
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Vide etiam paginam discretivam: Forum Iulii (discretiva)
Vide etiam paginam discretivam: Venetia (discretiva)
Forum Iulium et Venetia Iulia,[1][2] Italiane Friuli-Venezia Giulia, sunt regio sui iuris Italiae. Incolarum sunt circiter 1 229 363.[3] Populus linguis Italiana et Foroiuliensi loquitur, atque in parte orientali regionis Lingua Slovena adhibetur. Aetate Romana Aquileia erat caput regionis Venetiae et Histriae, quae terras regionis Foroiuliensis et Iulianae comprehendebat. Regio hodierna anno 1963 constituta est, urbe capitali Tergeste, e coniunctione regionis prioris Fori Iulii cum illis partibus Venetiae Iuliae quae ad Italiam attributae erant.
Fines regionisRecensere
Haec regio est ex Italiae septentrionalis finitibus ad orientem vergentissima. Forum Iulii provincias Utini ac Porti Naonis et partem provinciae Goritiae includit. Venetia Iulia provinciam Tergestis et partem provinciae Goritiae includit. Ut multi viri docti Latinis litteris opinantur, parvus ager ad Tergeste Venetia Iulia vocatur, cum magna plaga ad Utinum Foroiuliensis regio nominatur, quia e Foro Iulii antiqua civitate nomen accipit.
Geographia politicaRecensere
AdministratioRecensere
Nunc (anno 2018) regionis praeses est Maximilianus Fedriga.
Provinciae foroiuliensesRecensere
Regio Forum Iulii-Venetia Iulia omnis divisa in quattuor provincias, extensione dissimiles.
- Provincia Utinensis: maxima in hac regione.
- Provincia Portusnaonensis: secunda in extensione.
- Provincia Goritiensis: inter minimas Italicas.
- Provincia Tergestina: minima in Italia.
Loci principes provinciarumRecensere
- Tergeste Trieste (caput)
- Utinum Udine
- Portus Naonis Pordenone
- Goritia Gorizia
Urbes minoresRecensere
FinesRecensere
RegionesRecensere
CivitatesRecensere
- Austria,
- Carinthia (AT-2),
- Slovenia,
- Carniola Superior (SI-052),
- Goritiana (SI-023),
- Carstica-Litoranea (SI-024),
Naturales limitesRecensere
Geographia physicaRecensere
MorphologiaRecensere
MontesRecensere
PlanitiesRecensere
Altae planitiesRecensere
- Carstum (Alta planities) vel Alta planities Carstica (alia nomina: Carsia, Iulia Carsia)
HydrographiaRecensere
FluminaRecensere
- Anaxum (Italiane: Stella),
- Natisa, deinde Natiso (geg. Natisonis), (Italiane: Natisone),
- Sontius (Slovenice: Soča; Italiane: Isonzo),
- Tiliaventum (seu Tilaventum),
- Timavus (Italiane: Timavo; Slovenice: Timava; Theodisce: Recca Fluss),
- Turrus, deinde Turris (flumen), (Italiane: Torre),
et cetera.
Litora ac mariaRecensere
Terrae historicaeRecensere
NotaeRecensere
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Nomina Latina regionum anteriorum sic recitantur:
- "Forum Julium autem, seu Forojuliensis provincia ...": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ vol. 2 p. 297. "Forum Julii (regio), Foroiulanensis comitatus, Foriulium, Foro-Julii ducatus, Foro-Julium, Foroiulanus, Foroiuliensis, Forojuliensis marca, Foroiulii comitatus, Foroiulii marchia, Foroiulio pagus, Foroiulium, Forum Juliense, Forum Julium": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 vol. 2 p. 96. "Friuli (Forum Julii)" in Enciclopedia Dantesca (Treccani, 1970)
- "Venetia Julia (regio)": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 vol. 3 p. 587
- ↑ www.tuttitalia.it.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Foroiuliensem et Venetiam Iuliam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 46°6′0″N 13°7′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Treccani • Encyclopædia Britannica |
PinacothecaRecensere
Aemilia et Romania • Aprutium • Apulia • Basilicata • Bruttium • Campania • Forum Iulium et Venetia Iulia • Langobardia • Latium • Liguria • Marchia • Molisium • Pedemontium • Sardinia • Sicilia • Tridentinum et Tirolis Athesina • Tuscia • Umbria • Vallis Augustana • Venetia | |