Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Liguria (discretiva)

Wikidata-logo.svg Liguria (regio hodierna)
Res apud Vicidata repertae:
Liguria (regio hodierna): insigne
Liguria (regio hodierna): vexillum
regio
Civitas: Italia
Locus: 44°27′0″N 8°46′0″E
Situs interretialis

Fines

Subdivisio superior: Italia
Territoria finitima: Pedemontium, Aemilia-Romania, Tuscia, Arvernia Rhodanus et Alpes

Gubernium

Praefectus: Giovanni Toti
Consilium: Regional Council of Liguria

Vita

Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Tabula aut despectus

Liguria (regio hodierna): situs

Liguria[1][2] est regio administrativa Italiae, circiter 1 591 939[3] incolarum, in Italia septentrionali sita, agris restrictis et rupestribus ubi montes Apennini super litora maris Mediterranei imminent. Urbs capitalis est Genua.

Liguria hodierna intra easdem fere fines extenditur ubi mercatoria res publica Genuensis usque in annum 1797 florebat. Huius successor res publica Ligurica, Franciae tributaria, anno 1815 in regnum Sardiniae inclusa est, cui divisio Genuensis constituit. Regno Italiae creato haec divisio anno 1861 in compartimentum Pedemontium comprehensa, anno 1871 compartimentum a se ipsa facta, anno 1948 titulum regionis accepit. Nomen autem iam anno 1815 usurpaverat regionis antiquae, a populo Ligurum nuncupatae, quae ab eodem litore incipiens multo latius septentrioni versus in superiorem Padi vallem extendebat.

Liguriae finitimae sunt: in meridie sinus seu mare Ligusticum, in oriente, Galliae regio Provincia Alpes Litus Lazuli, in boreali parte, Pedemontium et Aemilia et Romania, et ad orientem versus, Tuscia. Comprehendit etiam provincias Imperiam, Savonam et Spediam. Nomen oritur ex populo Ligurum.

Propter loci naturam aer temperatus est, Alpes Liguriam a calidis ventis nam protegunt.

Geographia politicaRecensere

Provinciae LigurinaeRecensere

Loci principes provinciarumRecensere

Urbes Italiae in LiguriaRecensere

Urbes Italiae in Liguria regione 24 sunt:

  1. Alaxia (Italiane: Alassio),
  2. Alba Docilia (Italiane: Albisola Superiore),
  3. Albingaunum (Italiane: Albenga),
  4. Album Intimilium (Italiane: Ventimiglia),
  5. Burdigheta (Italiane: Bordighera),
  6. Campus Rubeus (Italiane: Camporosso),
  7. Carium et Cairum Mons Noctis (Italiane: Cairo Montenotte),
  8. Casmona (Italiane: Camogli),
  9. Castrum Sarzanae (Italiane: Sarzana),
  10. Clavarum (Italiane: Chiavari),
  11. Coccoletum (seu Codoledus, olim Hasta) (Italiane: Cogoleto),
  12. Ericis vel Ericis Sinus et Portus Ericis (interdum fortasse Erycis), deinde Castrum Ilicis et Portus Ilicis (Italiane: Lerici),
  13. Finaria et Finalium (Italiane: Finale Ligure),
  14. Genua (Italiane: Genova),
  15. Imperia (Italiane: Imperia),
  16. Lavania (Italiane: Lavagna),
  17. Petra Albingaunum (olim Castrum et Oppidum Petrae) (Italiane: Pietra Ligure),
  18. Rea Palus, deinde Rapallum, (Italiane: Rapallo),
  19. Recina vel Ricina (Italiane: Recco),
  20. Savo (Italiane: Savona),
  21. Segesta Tigulliorum (Italiane: Sestri Levante),
  22. Spedia (Italiane: La Spezia),
  23. Villa Matutiae vel Civitas Sancti Remi (Italiane: Sanremo),
  24. Vorago (Italiane: Varazze).

FinesRecensere

RegionesRecensere

CivitatesRecensere

Naturales limitesRecensere

Geographia physicaRecensere

NotaeRecensere

  1. Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).
  2. "Liguria, Liguria Cisapennina ... Ligures, Ligurini, Ligustici, Ligustini" : J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  3. www.tuttitalia.it
  4. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

BibliographiaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Liguriam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 44°27′0″N 8°46′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades  • Encyclopædia Britannica

Imagines regionisRecensere

  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!